Download as txt, pdf, or txt
Download as txt, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Post haec indumentum regale quaerebatur et ministris fucandae purpurae tortis

confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam inductus
est ut appellant Christiani diaconus, cuius prolatae litterae scriptae Graeco
sermone ad Tyrii textrini praepositum celerari speciem perurgebant quam autem non
indicabant denique etiam idem ad usque discrimen vitae vexatus nihil fateri
conpulsus est.
Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. Saepe enim excellentiae quaedam
sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se ille Philo,
numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis, Q.
vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat
aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnes per se posse esse ampliores
volebat.
Novo denique perniciosoque exemplo idem Gallus ausus est inire flagitium grave,
quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis
paucis clam ferro succinctis vesperi per tabernas palabatur et conpita quaeritando
Graeco sermone, cuius erat inpendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret. et
haec confidenter agebat in urbe ubi pernoctantium luminum claritudo dierum solet
imitari fulgorem. postremo agnitus saepe iamque, si prodisset, conspicuum se fore
contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur.
et haec quidem medullitus multis gementibus agebantur.
Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis quantum ego nec adgnosco nec
postulo, facis amice; sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone; aut enim
nemo, quod quidem magis credo, aut si quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut
alia omittam, mortem filii tulit! memineram Paulum, videram Galum, sed hi in
pueris, Cato in perfecto et spectato viro.
Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt
coepta. et ne tot malis dissimulatis paulatimque serpentibus acervi crescerent
aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto et
ex vicario Venustus et ex consulari Minervius oraturi, ne delictis supplicia sint
grandiora, neve senator quisquam inusitato et inlicito more tormentis exponeretur.
Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua; opima varietate
conmerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium
vicinarum excursus sollicitudo pervigil veterum per oportunos saltus erexit et
cautos. haec quoque civitates habet inter oppida quaedam ingentes Bostram et
Gerasam atque Philadelphiam murorum firmitate cautissimas. hanc provinciae inposito
nomine rectoreque adtributo obtemperare legibus nostris Traianus conpulit imperator
incolarum tumore saepe contunso cum glorioso marte Mediam urgeret et Parthos.
Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata,
sulcatis lateribus mortisque metu admoto turpi confessione cogitatorum socium, quae
nulla erant, fuisse firmavit cum nec vidisset quicquam nec audisset penitus expers
forensium rerum; Eusebius vero obiecta fidentius negans, suspensus in eodem gradu
constantiae stetit latrocinium illud esse, non iudicium clamans.
Duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox
interceperat casus, et Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo non
reclamante publico vigore, discessit.
Cuius acerbitati uxor grave accesserat incentivum, germanitate Augusti turgida
supra modum, quam Hannibaliano regi fratris filio antehac Constantinus iunxerat
pater, Megaera quaedam mortalis, inflammatrix saevientis adsidua, humani cruoris
avida nihil mitius quam maritus; qui paulatim eruditiores facti processu temporis
ad nocendum per clandestinos versutosque rumigerulos conpertis leviter addere
quaedam male suetos falsa et placentia sibi discentes, adfectati regni vel artium
nefandarum calumnias insontibus adfligebant.
Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi,
digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere
solemus. Indigna homine dubitatio! Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum
rerum satietates; veterrima quaeque, ut ea vina, quae vetustatem ferunt, esse debet
suavissima; verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos
esse, ut amicitiae munus expletum sit.
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte,
incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. ideoque rector provinciae tunc
pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est aliique congregati sunt ex
diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus urgebantur.
Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam
quantum ille quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu possis,
quamvis excellas, omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P.
Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius L. non potuit. Quod si etiam possis
quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit sustinere.
Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque
praemiatrix aliquotiens operatur Adrastia atque utinam semper quam vocabulo duplici
etiam Nemesim appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium
opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela
generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes
Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.
Haec subinde Constantius audiens et quaedam referente Thalassio doctus, quem eum
odisse iam conpererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius adiumenta
paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere
tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum
palatinis et protectorum cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex
comite largitionum, praefecto ut cum in Syriam venerit, Gallum, quem crebro
acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
Alii nullo quaerente vultus severitate adsimulata patrimonia sua in inmensum
extollunt, cultorum ut puta feracium multiplicantes annuos fructus, quae a primo ad
ultimum solem se abunde iactitant possidere, ignorantes profecto maiores suos, per
quos ita magnitudo Romana porrigitur, non divitiis eluxisse sed per bella
saevissima, nec opibus nec victu nec indumentorum vilitate gregariis militibus
discrepantes opposita cuncta superasse virtute.
Eo adducta re per Isauriam, rege Persarum bellis finitimis inligato repellenteque a
conlimitiis suis ferocissimas gentes, quae mente quadam versabili hostiliter eum
saepe incessunt et in nos arma moventem aliquotiens iuvant, Nohodares quidam nomine
e numero optimatum, incursare Mesopotamiam quotiens copia dederit ordinatus,
explorabat nostra sollicite, si repperisset usquam locum vi subita perrupturus.
Duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox
interceperat casus, et Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo non
reclamante publico vigore, discessit.
Hac ex causa conlaticia stipe Valerius humatur ille Publicola et subsidiis amicorum
mariti inops cum liberis uxor alitur Reguli et dotatur ex aerario filia Scipionis,
cum nobilitas florem adultae virginis diuturnum absentia pauperis erubesceret
patris.
Ultima Syriarum est Palaestina per intervalla magna protenta, cultis abundans
terris et nitidis et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem sed
sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas: Caesaream, quam ad honorem Octaviani
principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim et Neapolim itidemque Ascalonem
Gazam aevo superiore exstructas.
Primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius ob nominum gentilitatem
oppressi. praediximus enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis
appellatos fabricarum culpasse tribunos ut adminicula futurae molitioni pollicitos.

You might also like