Notes de Cours - Ahistoire0160 20220315

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 3

Sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel

uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset.
Quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in
honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam
in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et
gloriae; ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse.
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis
consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem sed
siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et
inplacabilem et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
Eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice Celsen
ante rettulimus, pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus ac lege,
incertum qua potuit suffragatione absolvi, aperte convictus familiarem suum cum
pileo, quo caput operiebat, incantato vetitis artibus ad templum misisse
fatidicum, quaeritatum expresse an ei firmum portenderetur imperium, ut
cupiebat, et cunctum.
Cumque pertinacius ut legum gnarus accusatorem flagitaret atque sollemnia,
doctus id Caesar libertatemque superbiam ratus tamquam obtrectatorem audacem
excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut cruciatibus membra deessent,
inplorans caelo iustitiam, torvum renidens fundato pectore mansit inmobilis nec
se incusare nec quemquam alium passus et tandem nec confessus nec confutatus cum
abiecto consorte poenali est morte multatus. et ducebatur intrepidus temporum
iniquitati insultans, imitatus Zenonem illum veterem Stoicum qui ut mentiretur
quaedam laceratus diutius, avulsam sedibus linguam suam cum cruento sputamine in
oculos interrogantis Cyprii regis inpegit.
Qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis palatii
ianuis, contempto Caesare, quem videri decuerat, ad praetorium cum pompa
sollemni perrexit morbosque diu causatus nec regiam introiit nec processit in
publicum, sed abditus multa in eius moliebatur exitium addens quaedam
relationibus supervacua, quas subinde dimittebat ad principem.
Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex
praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum
artium nondum per aetatem firmato consilio descripsisse, exulque mittendus, ut
sperabatur, patris inpulsu provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum
duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus Phalangio Baeticae consulari
cecidit funesti carnificis manu.
Illud tamen te esse admonitum volo, primum ut qualis es talem te esse omnes
existiment ut, quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a verborum libertate
seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas, quae cum tibi falso responsa sint,
erubescas. Quis est enim, cui via ista non pateat, qui isti aetati atque etiam
isti dignitati non possit quam velit petulanter, etiamsi sine ulla suspicione,
at non sine argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum, qui te
agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingenii,
quod ornate politeque dixisti.
Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia
sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in
amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim? Africanus indigens
mei? Minime hercule! ac ne ego quidem illius; sed ego admiratione quadam
virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla, quam de meis moribus
habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates
multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi
profectae.
Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae nunc
ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocali sonu, perflabili tinnitu fidium
resultantes. denique pro philosopho cantor et in locum oratoris doctor artium
ludicrarum accitur et bybliothecis sepulcrorum ritu in perpetuum clausis organa
fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes tibiaeque et
histrionici gestus instrumenta non levia.
Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia,
quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum
fidem atque hominum! qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo
diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere?
Haec enim est tyrannorum vita nimirum, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla
stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque
sollicita, nullus locus amicitiae.
Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam (neque enim
beneficium faeneramur sed natura propensi ad liberalitatem sumus), sic amicitiam
non spe mercedis adducti sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest,
expetendam putamus.
Post haec Gallus Hierapolim profecturus ut expeditioni specie tenus adesset,
Antiochensi plebi suppliciter obsecranti ut inediae dispelleret metum, quae per
multas difficilisque causas adfore iam sperabatur, non ut mos est principibus,
quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam
statuit vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae
Theophilum prope adstantem ultima metuenti multitudini dedit id adsidue
replicando quod invito rectore nullus egere poterit victu.
Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia,
applicatione magis animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa
res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam
animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita
amantur ut facile earum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentius,
primum ex ea caritate quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi
detestabili scelere non potest; deinde cum similis sensus exstitit amoris, si
aliquem nacti sumus cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi
lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.
Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod
annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella, deinde aetatem
ingressus adultam post multiplices bellorum aerumnas Alpes transcendit et
fretum, in iuvenem erectus et virum ex omni plaga quam orbis ambit inmensus,
reportavit laureas et triumphos, iamque vergens in senium et nomine solo
aliquotiens vincens ad tranquilliora vitae discessit.
Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali secreto nullo citerioris vitae
ministro praesente paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao
referente aut Marcio, quondam vatibus inclitis, postridie disceret imperator.
ideoque etiam parietes arcanorum soli conscii timebantur.
Dum apud Persas, ut supra narravimus, perfidia regis motus agitat insperatos, et
in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius
post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam urebat cuncta Bellona, ex
primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge
silentium! ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus
nocitura quam delictis.
Vita est illis semper in fuga uxoresque mercenariae conductae ad tempus ex pacto
atque, ut sit species matrimonii, dotis nomine futura coniunx hastam et
tabernaculum offert marito, post statum diem si id elegerit discessura, et
incredibile est quo ardore apud eos in venerem uterque solvitur sexus.
Hoc inmaturo interitu ipse quoque sui pertaesus excessit e vita aetatis nono
anno atque vicensimo cum quadriennio imperasset. natus apud Tuscos in Massa
Veternensi, patre Constantio Constantini fratre imperatoris, matreque Galla
sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt et praefecturae.
Duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox
interceperat casus, et Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo
non reclamante publico vigore, discessit.
Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in conplicandis negotiis
artifex dirus, unde ei Catenae inditum est cognomentum, vicarium ipsum eos
quibus praeerat adhuc defensantem ad sortem periculorum communium traxit. et
instabat ut eum quoque cum tribunis et aliis pluribus ad comitatum imperatoris
vinctum perduceret: quo percitus ille exitio urgente abrupto ferro eundem
adoritur Paulum. et quia languente dextera, letaliter ferire non potuit, iam
districtum mucronem in proprium latus inpegit. hocque deformi genere mortis
excessit e vita iustissimus rector ausus miserabiles casus levare multorum.

You might also like