Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 1

Scylla erat filia Nisi, qui Megaram regebat.

hic rex crinem purpureum in medio capite


habebat. omnes credebant urbem sine illo crine in maximo periculo futuram esse.
illo tempore Minos, rex Cretae, Megaram oppugnabat. olim Scylla, quae proelium a
summo muro spectabat, subito intellexit quam pulcher esset Minos. ‘hostem patris mei
amo!’ sibi dixit. ‘quid nunc facere debeo?’postquam diu cogitavit, consilium audax tandem
cepit. nam, timens ne Minos in bello interficeretur, Scylla crinem purpureum abscidere
constituit. sciebat enim Minoem iam urbem facile victurum esse. cum tamen crinem
abscisum regi Cretae obtulisset, ille propter scelus dirum Scyllae tam iratus erat ut crinem
accipere nollet. itaque, urbe Megara victa, domum quam celerrime rediit.

post mortem Mausoli, Artemisia, eius uxor, omnis Cariae regina nunc erat. Rhodii, irati quod
femina eos iam regebat, in navibus armis praebitis profecti sunt, ut id regnum occuparent. tum cum
Artemisiae id relatum esset, iussit suas naves in minore portu Halicarnassi celari, nautas et
epibatas parari, et omnes alios cives in muro sedere. cum autem Rhodii ad portum maiorem
pervenissent, civibus imperavit ut clamorem ab muro darent et simularent se oppidum tradituros
eis. hostes intra muros progressi sunt, nullis nautis relictis qui naves custodirent. Artemisia per
fossam suas naves ex portu minore et ita in maiorem eduxit. sic naves vacuas Rhodiorum abduxit
in mare. ita Rhodii, nullum modum habentes quo se reciperent, in medio ipso foro interfecti sunt.

You might also like