Notes de Cours - Ahistoire0167 20220315

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 2

Itaque tum Scaevola cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis

sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C. Fannio
Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias
memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi
loquentes, ne 'inquam' et 'inquit' saepius interponeretur, atque ut tamquam a
praesentibus coram haberi sermo videretur.
Sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam, quoniam uni praeter
se inusta sit, putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius
exitum expectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia
Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus.
Mensarum enim voragines et varias voluptatum inlecebras, ne longius progrediar,
praetermitto illuc transiturus quod quidam per ampla spatia urbis subversasque
silices sine periculi metu properantes equos velut publicos signatis quod
dicitur calceis agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios globos post
terga trahentes ne Sannione quidem, ut ait comicus, domi relicto. quos imitatae
matronae complures opertis capitibus et basternis per latera civitatis cuncta
discurrunt.
Hac ex causa conlaticia stipe Valerius humatur ille Publicola et subsidiis
amicorum mariti inops cum liberis uxor alitur Reguli et dotatur ex aerario filia
Scipionis, cum nobilitas florem adultae virginis diuturnum absentia pauperis
erubesceret patris.
Et eodem impetu Domitianum praecipitem per scalas itidem funibus constrinxerunt,
eosque coniunctos per ampla spatia civitatis acri raptavere discursu. iamque
artuum et membrorum divulsa conpage superscandentes corpora mortuorum ad ultimam
truncata deformitatem velut exsaturati mox abiecerunt in flumen.
Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. Saepe enim excellentiae
quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se
ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris
ordinis amicis, Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam
parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnes per se
posse esse ampliores volebat.
Nec vox accusatoris ulla licet subditicii in his malorum quaerebatur acervis ut
saltem specie tenus crimina praescriptis legum committerentur, quod aliquotiens
fecere principes saevi: sed quicquid Caesaris implacabilitati sedisset, id velut
fas iusque perpensum confestim urgebatur impleri.
Itaque tum Scaevola cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis
sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C. Fannio
Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias
memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi
loquentes, ne 'inquam' et 'inquit' saepius interponeretur, atque ut tamquam a
praesentibus coram haberi sermo videretur.
Hacque adfabilitate confisus cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis
et repentinus, hortatore illo hesterno clientes numerando, qui sis vel unde
venias diutius ambigente agnitus vero tandem et adscitus in amicitiam si te
salutandi adsiduitati dederis triennio indiscretus et per tot dierum defueris
tempus, reverteris ad paria perferenda, nec ubi esses interrogatus et quo tandem
miser discesseris, aetatem omnem frustra in stipite conteres summittendo.
Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus nemo deinde ad has stationes
appulit navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes litoribus Cypriis
contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.
Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali secreto nullo citerioris vitae
ministro praesente paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao
referente aut Marcio, quondam vatibus inclitis, postridie disceret imperator.
ideoque etiam parietes arcanorum soli conscii timebantur.
Equitis Romani autem esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his
iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. Nam quod de pietate dixistis,
est quidem ista nostra existimatio, sed iudicium certe parentis; quid nos
opinemur, audietis ex iuratis; quid parentes sentiant, lacrimae matris
incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia, quam
cernitis, luctusque declarat.
Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio ad discrimen trusus est ultimum.
ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas,
et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut
satisfaceret atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames,
amplificatis viribus ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae
efferebantur, quam comes tuebatur Castricius tresque legiones bellicis sudoribus
induratae.
Hac ex causa conlaticia stipe Valerius humatur ille Publicola et subsidiis
amicorum mariti inops cum liberis uxor alitur Reguli et dotatur ex aerario filia
Scipionis, cum nobilitas florem adultae virginis diuturnum absentia pauperis
erubesceret patris.
Primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius ob nominum gentilitatem
oppressi. praediximus enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis
appellatos fabricarum culpasse tribunos ut adminicula futurae molitioni
pollicitos.
Iam virtutem ex consuetudine vitae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut
quidam docti, verborum magnificentia metiamur virosque bonos eos, qui habentur,
numeremus, Paulos, Catones, Galos, Scipiones, Philos; his communis vita contenta
est; eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur.
Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt
contemnere. in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus
non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis
expressas non inviti legant. quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui
Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis
fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit?
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus et abstergendae causa
suspicionis sororem suam, eius uxorem, Constantius ad se tandem desideratam
venire multis fictisque blanditiis hortabatur. quae licet ambigeret metuens
saepe cruentum, spe tamen quod eum lenire poterit ut germanum profecta, cum
Bithyniam introisset, in statione quae Caenos Gallicanos appellatur, absumpta
est vi febrium repentina. cuius post obitum maritus contemplans cecidisse
fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione, quid moliretur haerebat.
Post haec indumentum regale quaerebatur et ministris fucandae purpurae tortis
confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam
inductus est ut appellant Christiani diaconus, cuius prolatae litterae scriptae
Graeco sermone ad Tyrii textrini praepositum celerari speciem perurgebant quam
autem non indicabant denique etiam idem ad usque discrimen vitae vexatus nihil
fateri conpulsus est.

You might also like