Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 2

Quod opera consulta cogitabatur astute, ut hoc insidiarum genere Galli periret

avunculus, ne eum ut praepotens acueret in fiduciam exitiosa coeptantem. verum


navata est opera diligens hocque dilato Eusebius praepositus cubiculi missus est
Cabillona aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores
occultius distributo et tumor consenuit militum et salus est in tuto locata
praefecti. deinde cibo abunde perlato castra die praedicto sunt mota.
Thalassius vero ea tempestate praefectus praetorio praesens ipse quoque
adrogantis ingenii, considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina,
non maturitate vel consiliis mitigabat, ut aliquotiens celsae potestates iras
principum molliverunt, sed adversando iurgandoque cum parum congrueret, eum ad
rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius exaggerando creberrime docens,
idque, incertum qua mente, ne lateret adfectans. quibus mox Caesar acrius
efferatus, velut contumaciae quoddam vexillum altius erigens, sine respectu
salutis alienae vel suae ad vertenda opposita instar rapidi fluminis
irrevocabili impetu ferebatur.
Quid? qui se etiam nunc subsidiis patrimonii aut amicorum liberalitate
sustentant, hos perire patiemur? An, si qui frui publico non potuit per hostem,
hic tegitur ipsa lege censoria; quem is frui non sinit, qui est, etiamsi non
appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet? Retinete igitur in
provincia diutius eum, qui de sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat
pactiones, qui hoc etiam se pluris esse quam collegam putet, quod ille vos
tristia voltuque deceperit, ipse numquam se minus quam erat, nequam esse
simularit. Piso autem alio quodam modo gloriatur se brevi tempore perfecisse, ne
Gabinius unus omnium nequissimus existimaretur.
Batnae municipium in Anthemusia conditum Macedonum manu priscorum ab Euphrate
flumine brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis, ubi annua
sollemnitate prope Septembris initium mensis ad nundinas magna promiscuae
fortunae convenit multitudo ad commercanda quae Indi mittunt et Seres aliaque
plurima vehi terra marique consueta.
Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet;
illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis
comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus.
Quin etiam si minus felices in diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius
quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.
Et eodem impetu Domitianum praecipitem per scalas itidem funibus constrinxerunt,
eosque coniunctos per ampla spatia civitatis acri raptavere discursu. iamque
artuum et membrorum divulsa conpage superscandentes corpora mortuorum ad ultimam
truncata deformitatem velut exsaturati mox abiecerunt in flumen.
Quod si rectum statuerimus vel concedere amicis, quidquid velint, vel impetrare
ab iis, quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res
vitii; sed loquimur de iis amicis qui ante oculos sunt, quos vidimus aut de
quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc numero nobis exempla
sumenda sunt, et eorum quidem maxime qui ad sapientiam proxime accedunt.
Haec ubi latius fama vulgasset missaeque relationes adsiduae Gallum Caesarem
permovissent, quoniam magister equitum longius ea tempestate distinebatur,
iussus comes orientis Nebridius contractis undique militaribus copiis ad
eximendam periculo civitatem amplam et oportunam studio properabat ingenti, quo
cognito abscessere latrones nulla re amplius memorabili gesta, dispersique ut
solent avia montium petiere celsorum.
Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor levitate paucorum incondita, ubi
nati sunt non reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis ad errores
lapsorum ac lasciviam. ut enim Simonides lyricus docet, beate perfecta ratione
vieturo ante alia patriam esse convenit gloriosam.
Erat autem diritatis eius hoc quoque indicium nec obscurum nec latens, quod
ludicris cruentis delectabatur et in circo sex vel septem aliquotiens vetitis
certaminibus pugilum vicissim se concidentium perfusorumque sanguine specie ut
lucratus ingentia laetabatur.

You might also like