Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 2

Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais,

sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem,


ut iam cum utroque vestrum loquar, sic habetote.
Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua; opima varietate
conmerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos
gentium vicinarum excursus sollicitudo pervigil veterum per oportunos saltus
erexit et cautos. haec quoque civitates habet inter oppida quaedam ingentes
Bostram et Gerasam atque Philadelphiam murorum firmitate cautissimas. hanc
provinciae inposito nomine rectoreque adtributo obtemperare legibus nostris
Traianus conpulit imperator incolarum tumore saepe contunso cum glorioso marte
Mediam urgeret et Parthos.
Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam, quod cum ingravesceret penuria
commeatuum, famis et furoris inpulsu Eubuli cuiusdam inter suos clari domum
ambitiosam ignibus subditis inflammavit rectoremque ut sibi iudicio imperiali
addictum calcibus incessens et pugnis conculcans seminecem laniatu miserando
discerpsit. post cuius lacrimosum interitum in unius exitio quisque imaginem
periculi sui considerans documento recenti similia formidabat.
Quod opera consulta cogitabatur astute, ut hoc insidiarum genere Galli periret
avunculus, ne eum ut praepotens acueret in fiduciam exitiosa coeptantem. verum
navata est opera diligens hocque dilato Eusebius praepositus cubiculi missus est
Cabillona aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores
occultius distributo et tumor consenuit militum et salus est in tuto locata
praefecti. deinde cibo abunde perlato castra die praedicto sunt mota.
Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam, quod cum ingravesceret penuria
commeatuum, famis et furoris inpulsu Eubuli cuiusdam inter suos clari domum
ambitiosam ignibus subditis inflammavit rectoremque ut sibi iudicio imperiali
addictum calcibus incessens et pugnis conculcans seminecem laniatu miserando
discerpsit. post cuius lacrimosum interitum in unius exitio quisque imaginem
periculi sui considerans documento recenti similia formidabat.
Etenim si attendere diligenter, existimare vere de omni hac causa volueritis,
sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse,
cui, utrum vellet, liceret, nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei
fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. Sed
ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti meo necessario, ignosco, qui
habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. Si voluit
accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid,
pueritiae. Ceteris non modo nihil ignoscendum, sed etiam acriter est
resistendum.
Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque
audivi, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri
sententiae satis notae sunt. atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro
frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam
amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat
umquam controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.
Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt
coepta. et ne tot malis dissimulatis paulatimque serpentibus acervi crescerent
aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto
et ex vicario Venustus et ex consulari Minervius oraturi, ne delictis supplicia
sint grandiora, neve senator quisquam inusitato et inlicito more tormentis
exponeretur.
Post haec Gallus Hierapolim profecturus ut expeditioni specie tenus adesset,
Antiochensi plebi suppliciter obsecranti ut inediae dispelleret metum, quae per
multas difficilisque causas adfore iam sperabatur, non ut mos est principibus,
quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam
statuit vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae
Theophilum prope adstantem ultima metuenti multitudini dedit id adsidue
replicando quod invito rectore nullus egere poterit victu.
Equitis Romani autem esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his
iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. Nam quod de pietate dixistis,
est quidem ista nostra existimatio, sed iudicium certe parentis; quid nos
opinemur, audietis ex iuratis; quid parentes sentiant, lacrimae matris
incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia, quam
cernitis, luctusque declarat.

You might also like