Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 1

I ROMANI DISTRUGGONO CARTAGINE E CORINTO

Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis1 adhuc consul est factus et contra Carthaginem
missus. Is eam cepit ac diruit. Spolia ibi inventa, quae variarum civitatum excidiis Carthago
collegerat, et ornamenta urbium civitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit2, quae sua
recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo anno, quam condita erat, deleta est. Scipio nomen,
quod avus eius acceperat, meruit, scilicet ut propter virtutem etiam ipse Africanus iunior vocaretur3.
Interim in Macedonia quidam4 Pseudophilippus5 arma movit et Romanum praetorem P. luventium,
contra se missum, ad internicionem vicit. Post eum Q. Caecilius Metellus dux a Romanis contra
Pseudophilippum missus est et XXV milibus eius occisis Macedoniam recepit, ipsum etiam
Pseudophilippum in potestatem suam redegit. Corinthis quoque bellum indictum est, nobilissimae
Graeciae civitati, propter iniuriam legatorum Romanorum. Hanc Mummius consul cepit et diruit.
Tres igitur Romae simul celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum ductus
est Hasdrubal, Metelli ex Macedonia, cuius currum praecessit Andriscus, idem qui et
Pseudophilippus, Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis
clarissimae ornamenta praelata sunt6.
(Eutropio, Brev. IV, 12-14)

1. iuvenis: si riferisce a Scipione


2. reddidit: questo verbo regge due accusativi, spolia e ornamenta
3. Fate attenzione ai predicativi in tutta questa prima parte del brano
4. quidam: un certo
5. Pseudophiluppus: è il falso Filippo, cioè Andrisco, che si spacciava per il figlio di Perseo, re di
…Macedonia
6. praelata sunt: perfetto passivo del verbo fero > furono trasportati

You might also like