Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 4

Sabbatum

Sabbatum (sing.) sive sabbata (pl.; Hebraice ‫ ַׁשָּבת‬šabbat "otium,


intermissio") in religione Iudaica est dies ad quietem datus, qui in
septimum quemque diem hebdomadis ita incidit, ut inter diem
Veneris et diem Solis agatur. Hac religione dies cyclo solis
definiuntur: sabbatum igitur, hebdomadis septimus ultimusque dies,
die Veneris a solis occasu incipit et die Saturni ad vesperum finitur.
Pentateuchus, pars prima bibliorum, laborem sabbato interdictam
iussit.

Iure Iudaico sabbatum est feriarum princeps, iam paschis, anni


Candelae sabbatariae; ad sinistram
exordio atque die expiationis gravior. Mystici Iudaici explicant partem cyathus ad vinum rite
sabbatum sicut mundum perfectum esse debere in quo omnes Deum benedicendum videtur
cognoscunt amantque: paradiso amisso talem mundum neque
unquam visum ab hominibus neque videndum esse ante adventum
Messiae.

De nomine
"Sabbatum" e verbo Hebraico ‫ ַׁשָּבת‬šabbat mutuatum est. Versio Iudaeogermanica est ‫ שאּבעס‬šabbos.
Verbum Latinum ad consuetudinem Iudaicam describendam primum adhibitum est,[1] mox etiam ad diem
hebdomadis septimum (aliter "dies Saturni") inter Christianos appellandum.

De praeceptis Biblicis
Notio sabbati ab historia Creationis in Bibliis narrata deduci potest. Qua in narratione Deus Universum
atque omnia quae in Terra sunt primis sex diebus creavit. Septimo autem die requievit. Versus libri Genesis
sic sonat: "Conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo
opere quod patrarat."[2]

Pentateuchus duas recensiones decalogi praebet, quae ambae laborem sabbato interdictam iubent. Liber
Exodus inter praecepta sic exprimit: "Memento ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis et facies
omnia opera tua; septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus
et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas." Cui regulae sic
exprimitur ratio: "Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et
requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum." [3] Liber
Deuteronomii, verbis praepositis "Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus
Deus tuus", haud aliter pergit, sed ad finem rationem alteram subiungit: "Memento quod et ipse servieris in
Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut
observares diem sabbati."[4]

De sabbato in religione Iudaica


Persecutio legum sabbatariarum inter divisiones Iudaeorum differt. Iudaei Progressivi (inter quos
Reformati), die sabbato requiescantes, vetitis (melacha) et prohibitionibus (ševut) infra enumeratis haud
constringuntur. Rabbini Conservativi easdem "praeventiones" liberaliter interpretant, electricitis usu in
multis modis permisso. Rabbini Orthodoxi regulis infra enumeratis curiosissime obtemperant
congregationibusque suis praecipiunt.

Iure Iudaico sabbatum paucis minutis ante solis occasum diei Veneris celebrari incipit. Usque ad noctem diei
Saturni persistit, tribus stellis post solis occasum iam visis.[5] Eo tempore perficitur ritus havdalah (scil.
"divisio, separatio") quo dies sacra ab hebdomade nova distinguitur. Benedictiones havdalah super
poculum vini pronuntiantur, adhibitis insuper aromatibus suavibus, accensa candela filis multis munita. Quo
ritu perfecto res cotidianae suscipiuntur.

De sabbato celebrando

More Iudaeorum "memento" diem celebrandum dicit; "observa" diem arcendum praecipit, labore et negotio
nefastum. Variae Iudaeorum observantiae ad hunc diem laete celebrandum provocant.

Candelae: Lege Iudaica nefas est ignem Sabbato incepto accendere: aliquis igitur
cuiuscuius familiae (et saepissime materfamilias) candelas iam ante sabbatum accendit,
quae per totum diem festem et usque ad cenam sabbatariam perfectam lucem praebebunt.
Benedictiones in vinum: Versu quodam Psalmorum sic monente: "vinum laetificat cor
hominis,"[6] Iudaei dies laetos vini ope celebrant, cenam prandiumque huius diei vino in
cyathum ornatum (vide imaginem) infuso et rite benedicto incipiunt.
Tres epulae: Tres epulas hoc die sumunt, quorum prima est cena sabbato nuper incepto
celebrata post orationes vespertinas, altera autem post orationes diei Saturni matutinas, sed
tertia sole occidente sabbatoque ad finem veniente. Duas epulas anteriores, magnas atque
sollemnes, vinum et mox panem benedicentes coeperunt. Liber Exodus monet Israëlitas in
deserto Sinaitico binas panis portiones die Veneris collegisse ut satis habuissent et die
insequenti:[7] qua ratione ambabus his epulis duas panes praebentur. Cenis sabbatariis
Iudaei optima, quae emere possunt, alimenta inferunt vasisque et instrumentis optimis
utuntur. Carmina specialia, zemirot appellata, ad honorem sabbati cantitant. Tertium epulum
sabbatarium humilius est et minoris caerimoniae. Quidam etiam hic panem praebent, aliis
remittentibus; saepe hic zemirot cantitant librisque Torah (pentateuchi) student. Quod
epulum, trium quo sabbatum celebratur ultimum, communiter nuncupatur šaloš seudot ("tres
epulae").
Supplicationes: Supplicationes huius diei non multo ab aliis differunt, sed ordo mutatur:
supplicatio enim specialis, nomine kabbalat šabbat ("receptio sabbati") inter precationes
vespertinas et nocturnas diei Veneris inseritur; amidah seu supplicatio benedictionum
diurnalis abbreviatur, deprecationibus tredecim de laboribus quotidianis omissis,
benedictione singula de sabbati beneficiis addita; series psalmorum, cotidie ad initium
supplicationis matutinae recitatorum, die sabbato prolongatur; lectiones Torah ad
hebdomadem expletam pertinentes hoc die e libro pergameno manu scripto totae seriatim
pronuntiantur; amidah novum, nomine musaf ("supplicatio addita") ante supplicationem
matutinam perfectam inseritur pro illo sacrificio quod olim ad Templum Salomonicum
Hierosolymis die sabbato oblatum est; initium lectionis Torah ad hebdomadem incepturam
pertinentis inter supplicationes vespertinas pronuntiatur.

Oneg šabbat, scilicet sabbato gaudere, Iudaeis oportet. Hoc die vestimenta meliora gerunt, cum amicis
parentibusque convivuntur, quietem capiunt; mariti rebus venereis utuntur.

De sabbato arcendo

Sabbatum autem est dies sacer vel lingua Latina


classica "nefas": stant enim in libris Torah,
Mišnah et Talmud leges regulaeque de quibus
rebus Iudaei die sabbato facere licet et non licet ut
hic dies rite observetur.

Mišnah undequadraginta laboris categorias


(melacha) enumerat die sabbato arcendas et
vetitas:[8] quae leges, longae et difficiliter
abbreviatae, fere omnes de rebus neque e novo
faciendis, nec reparandis, neque ad usum
renovatum mundendis praescribunt. Inter alios
labores multos, credentibus non licet die sabbato Requies sabbatica a Samuele Hirszenberg anno 1894
focum accendere, coquere, scribere, agrum picta (Pinacotheca Ben Uri Londiniensis)
laborare, aedificare, delapidare, suere, texere; iter
longius quam 2/3 chm. a domo vel ab urbe facere;
rem ullam purgare (nisi sit ad sanitatem tuendam, e.g. vulnus recens lavare, manús ad comedendum lavare);
rem ullam per spatium publicum portare (sed ad hanc regulam minuendam licet interdum spatium publicum
in eruv convertere i.e. in communem omnium qui adhibere vellent possessionem).[9]

Sunt insuper prohibitiones (ševut) nonnullae, scilicet acta quae nullibi inter vetita undequadraginta
enumerantur sed a rabbinis nihilominus prohibentur ne Iudaei, istis rebus factis, vetitum aliquid aut
inconsulte aut per errorem committentur.[10] Ita emptio venditioque, nummis oblatis, sub titulo
prohibitionum interdicuntur. Inter 39 labores arcendos vetitosque minime enumerantur. Is autem qui has res
fecerit vetita alia facilius committat (e.g. apocham scribere seu per spatium publicum rem emptam portare).

Electricitatis usus est res novellissima, a legislatoribus Iudaeis haud provisa. Rabbini igitur laboraverunt ad
intellegendum quomodo electricitas inter leges sabbatarias comprehendi debet librosque huic rei dicatos iam
scripserunt.[11] Electricitatis usum ad rem aliquam percaleficiendam prohibent (sicut vetantur coquere et
focum accendere). Qui electricitate utitur ut rem vetitam perficeret, prohibitionem violat. Usus electricitatis
ad alias res multas faciendas, e.g. telephono loqui aut computatrum adhibere, similiter prohibetur. Sed res
electricae nonnullae, e.g. lumina, per sabbatum splendere licet si ante sabbatum inceptum accensae
erant.[12]

E libro Levitico praeceptum extrahitur leges sabbatarias violandas esse si vita humana ita conservetur.[13] Si
vita periclitata variis modis conservari potest, oportet eum modum eligere quo leges sabbatarias quam
minime violantur, sed talis electio interdum fieri non potest. Conservatio vitae semper praefertur. Si quis
dubitat, an vitam cuiusdam servare poterit, conari oportet.

Nexus interni
Maftir
Melaveh malkah
Annus sabbaticus
Kiddush
Sabbatum in religione Christiana
Zemirot

Notae
1. Apud Suetonium legimus Diogenem grammaticum disputare sabbatis Rhodi solitum fuisse.
(Suetonius, de vita Caesarum 3(= vita Tiberii).32). Ex quo intellegitur hoc nomen propter
multitudinem Iudaeorum Romae iam familiare fuisse.
2. Genesis 2:2 (http://tools.wmflabs.org/bibleversefinder/?book=%20Genesis&verse=2:2&src=
4), cf. etiam Genesis 2:1-3 (http://tools.wmflabs.org/bibleversefinder/?book=%20Genesis&ver
se=2:1-3&src=4)
3. Exodus 20:8-11 (http://tools.wmflabs.org/bibleversefinder/?book=%20Exodus&verse=20:8-11
&src=4)
4. Deuteronomium 5:8-14 (http://tools.wmflabs.org/bibleversefinder/?book=%20Deuteronomium
&verse=5:8-14&src=4)
5. Shulchan Aruch, "Orach Chayim" 293:2 Epitome huius legis Anglice scripta (http://www.torah.
org/advanced/shulchan-aruch/classes/orachchayim/chapter20.html)
6. Psalmi 103:15 (http://tools.wmflabs.org/bibleversefinder/?book=%20Psalmi&verse=103:15&s
rc=4)
7. Exodus 16:22 (http://tools.wmflabs.org/bibleversefinder/?book=%20Exodus&verse=16:22&sr
c=4)
8. Mišnah Šabbat 7:2.
9. Vide e.g. Chan, Sewell (June 15, 2007). "A Translucent Wire in the Sky" (http://cityroom.blog
s.nytimes.com/2007/06/15/a-translucent-wire-in-the-sky/)
10. "Protect the Day of Shabbat – To Keep it Holy" (http://www.ou.org/chagim/shabbat/protect.ht
m). Orthodox Union
11. Auerbach, Rabbi Shlomo Zalman (1935). Meorei Eish. Jerusalem: Otzrot Shlomo
12. Broyde, Rabbi Michael; Rabbi Howard Jachter (Spring 1991). "The Use of Electricity on
Shabbat" (http://www.daat.ac.il/daat/english/journal/broyde_1.htm). Journal of Halacha and
Contemporary Society (Staten Island, NY: Rabbi Jacob Joseph School) (XXI)
13. Leviticus 18:5 (http://tools.wmflabs.org/bibleversefinder/?book=%20Leviticus&verse=18:5&sr
c=4)

Nexus externi
Lex Iudaica de sabbato observando (https://web.archive.org/web/20040802234725/http://ww
w.torah.org/advanced/shulchan-aruch/ocarchives.html) (Shulchan Aruch, "Orach Chayim":
epitome Anglice confecta)

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Sabbatum&oldid=3726149"

You might also like