Comment Faire Un Brouillon

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 2

Comment faire un brouillon

Etape1:prendre une feuille

Etape2: prendre un criterium

Etape3: Ecrire des mots


Quid? qui se etiam nunc subsidiis patrimonii aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire
patiemur? An, si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria; quem is
frui non sinit, qui est, etiamsi non appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet? Retinete
igitur in provincia diutius eum, qui de sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat
pactiones, qui hoc etiam se pluris esse quam collegam putet, quod ille vos tristia voltuque
deceperit, ipse numquam se minus quam erat, nequam esse simularit. Piso autem alio quodam
modo gloriatur se brevi tempore perfecisse, ne Gabinius unus omnium nequissimus
existimaretur.

Verum ad istam omnem orationem brevis est defensio. Nam quoad aetas M. Caeli dare potuit
isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque
munita. Qui ut huic virilem togam deditšnihil dicam hoc loco de me; tantum sit, quantum vos
existimatis; hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum; nemo hunc M. Caelium in
illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in M. Crassi castissima domo, cum
artibus honestissimis erudiretur.

Denique Antiochensis ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi ideo efferatus, quod ei
celebrari vilitatem intempestivam urgenti, cum inpenderet inopia, gravius rationabili
responderunt; et perissent ad unum ni comes orientis tunc Honoratus fixa constantia restitisset.

Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset
instructior est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui
tenent, eruditi appellantur aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem video
minime esse deterritum.

Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis imosque pedes Cassii montis illius celsi
praetermeans funditur in Parthenium mare, Gnaeus Pompeius superato Tigrane regnis
Armeniorum abstractas dicioni Romanae coniunxit.

Excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsa parum cavendi ad colligendos
rumores per Antiochiae latera cuncta destinarentur relaturi quae audirent. hi peragranter et
dissimulanter honoratorum circulis adsistendo pervadendoque divites domus egentium habitu
quicquid noscere poterant vel audire latenter intromissi per posticas in regiam nuntiabant, id
observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam et cognita duplicarent in peius,
laudes vero supprimerent Caesaris, quas invitis conpluribus formido malorum inpendentium
exprimebat.

Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias.
quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa
perdiscere ludus esset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt
vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in
disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.

Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius
causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato
consilio descripsisse, exulque mittendus, ut sperabatur, patris inpulsu provocavit ad principem,
et iussus ad eius comitatum duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus Phalangio Baeticae
consulari cecidit funesti carnificis manu.

Post hanc adclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis, urbibus decorata
magnis et pulchris; in quibus amoenitate celebritateque nominum Tyros excellit, Sidon et
Berytus isdemque pares Emissa et Damascus saeculis condita priscis.
Dumque ibi diu moratur commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres
solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus,
Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim, ut supra rettulimus, populari
quondam turbela discerpti. quo verissime referente quae Gallus egerat, damnis super praeteritis
maerens et futurorum timore suspensus angorem animi quam diu potuit emendabat.

Sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel uxoriae
condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset. Quod si qui longius in
amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent;
pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis
quibusque honoris certamen et gloriae; ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos
exstitisse.

Mensarum enim voragines et varias voluptatum inlecebras, ne longius progrediar, praetermitto


illuc transiturus quod quidam per ampla spatia urbis subversasque silices sine periculi metu
properantes equos velut publicos signatis quod dicitur calceis agitant, familiarium agmina
tamquam praedatorios globos post terga trahentes ne Sannione quidem, ut ait comicus, domi
relicto. quos imitatae matronae complures opertis capitibus et basternis per latera civitatis
cuncta discurrunt.

Hae duae provinciae bello quondam piratico catervis mixtae praedonum a Servilio pro consule
missae sub iugum factae sunt vectigales. et hae quidem regiones velut in prominenti terrarum
lingua positae ob orbe eoo monte Amano disparantur.

Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt coepta. et ne tot
malis dissimulatis paulatimque serpentibus acervi crescerent aerumnarum, nobilitatis decreto
legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto et ex vicario Venustus et ex consulari Minervius
oraturi, ne delictis supplicia sint grandiora, neve senator quisquam inusitato et inlicito more
tormentis exponeretur.

Post haec Gallus Hierapolim profecturus ut expeditioni specie tenus adesset, Antiochensi plebi
suppliciter obsecranti ut inediae dispelleret metum, quae per multas difficilisque causas adfore
iam sperabatur, non ut mos est principibus, quorum diffusa potestas localibus subinde medetur
aerumnis, disponi quicquam statuit vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed
consularem Syriae Theophilum prope adstantem ultima metuenti multitudini dedit id adsidue
replicando quod invito rectore nullus egere poterit victu.

You might also like