Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 5

De Errore

Can. 1097 — § 1. Error in persona invalidum reddit matrimonium.


§ 2. Error in qualitate personae, etsi det causam contractui, matrimonium irritum non reddit, nisi haec qualitas directe et principaliter
intendatur.
Can. 1099 — Error circa matrimonii unitatem vel indissolubilitatem aut sacramentalem dignitatem, dummodo non determinet vel voluntatem,
non vitiat consensum matrimonialem.

Coram Ciani, dec. diei 26 iunii 2009

Error confundendus non est cum ignorantia, quatenus error est iudicium falsum de aliqua re, dum, e contra, ignorantia est carentia scientiae in
subiecto debitae.
Insuper, errorem neque cum condicione confundi licet.
Nam in condicione sine qua non contrahens suum consensum penitus qualitati subiicit: deest, scilicet, consensus si deest qualitas intenta.
In errore, autem, matrimonialis consensus vitiatur ex defectu obiecti, in quod voluntas directe atque incondicionate potissimum dirigitur.
Aliis verbis in condicione voluntas subiecti, radicaliter circumscripta, consensum vitiat; in errore autem non voluntas, sed defectus obiecti seu
qualitatis, a voluntate directe et principaliter intenta, nihil interest utrum explicite an implicite expressa, matrimonium irritat.

Error qualitatis

Coram Abdou Yaacoub, dec diei 24 iulii 2014

Quod attinet ad matrimonium, in can. 1097 statuitur errorem substantialem tantum matrimonium irritare posse, errorem autem in personae
qualitate etiamsi dantem causa, vim irritantem non habere, eapropter ad matrimonii nullitatem non ducere (§ 1), «nisi haec qualitas directe et
principaliter intendatur» a contrahente (§ 2).
Error in qualitate personae proinde sub luce novi conceptus personae explicari debet: non tantum vertit de identitate physica cuiuslibet
personae, sed etiam de qualitatibus moralibus, socialibus, psychicis, politicis et ita porro, veluti adfirmatur in clara sententia coram Canals diei
21 aprilis anni 1970, quae multum valuit ad statuendum in novo Codice veterem locutionem erroris redundantis substitutam esse cum nova de
errore «directe et principaliter» intento.
Quae locutio ex Tertiae Regulae S. Alphonsi memoria derivat, ita ut directe et principaliter intenta qualitas compartis intendatur illa quae,
tempore ante nuptias, per actum positivum voluntatis implicitum vel explicitum, obiectum immediatum actus voluntatis constituat, non vero
obiectum genericum vel mediatum neque accessorie et incidenter sed potius in maxima parte, postremo «né frivola né banale» sit (Ioannes
Paulus II, Allocutio ad Rotam Romanam diei 29 ianuarii 1993, AAS 85 [1993], p. 1260, n. 7).

Coram Erlebach, dec. diei 13 iunii 2013

Principia ordinis substantialis respicientia effectum iuridicum circa errorem in qualitate alterius contrahentis haec sunt:
a) ante omnia valet principium quod «error in qualitate personae,etsi det causam contractui, matrimonium irritum non reddit» (can. 1097, § 2,
prima pars).
Rite Legislator hanc tenet regulam quia qualitates personae ordinarie habendae sunt nonnisi elementa accidentalia obiecti materialis consensus
matrimonialis, seu alterius contrahentis, nisi locum obtineat una ex exceptionibus quae sequuntur;
b) error circa qualitatem individuantem alterum contrahentem irritat consensum quia constituit facti speciem erroris in persona (cf. can. 1097, §
1);
c) error circa qualitatem alterius contrahentis consensum evacuat, si deficiat qualitas quae «directe et principaliter intendatur» (can. 1097, § 2,
secunda pars).
Est ita quia deficiente qualitate directe et principaliter intenta, deficit obiectum principale consensus matrimonialis. Nihil interest quod
huiusmodi obiectum fit principale solummodo per voluntatem subiecti;
d) consensus matrimonialis, uti et quilibet actus iuridicus, nullius est quoque valoris in casu erroris circa qualitatem alterius contrahentis
recidentis in condicionem sine qua non (cf. can. 126).
Etiam hoc in casu effectus irritans datur ex natura ipsius consensus matrimonialis, in quo consensus partium est unica causa matrimonii
efficiens, quam ob rem si contrahens aliquam qualitatem subiective sumit uti circumstantiam condicionis implicitae a qua pendere facit
consensum, et haec qualitas revera deest, consensus eo ipso non consequitur effectum iuridicum sibi proprium;
e) quaestio deficientis qualitatis intentae uti circumstantiae, a qua contrahens explicite pendere intendit consensum, regitur normis propriis
consensus condicionati (cf. can. 1102);
f) denique quaedam formae erroris mere accidentalis circa aliquam qualitatem alterius contrahentis, quae ex se non sunt causa nullitatis
consensus matrimonialis, assumunt momentum irritans ex voluntate legislatoris in ambitu statuto in can. 1098.
Lex praevidet tunc tantum errorem matrimonium irritare, cum recidat in qualitatem a nubente directe et principaliter intentam, iuxta formulam
a doctrina Sancti Alphonsi Mariae de Ligorio receptam (cf. Theologia moralis, lib. 6, tract. 6, n. 1016).
Qualitas sic intenta certo amplius non est merum matrimonii motivum, sed obiectum ipsum consensus conformat, cum tam grave induat
momentum, ut veluti in
ipsam, prae ipsa compartis persona, vergat nubentis voluntas.
Hoc in casu quodammodo qualitas-motivum consensum ipsum ingreditur, eius immutans obiectum.
Exinde consequitur errorem in qualitate directe et principaliter intenta substantialem fieri, pressius subiective substantialem, cum hoc in casu
deficit obiectum consensus sicut a nubente configuratum, quod in qualitate potius quam in ipsa persona consistit.
Qualitas de qua norma agit oportet sit clara et definita, nec confundi debet cum aliquo dotium moralium spiritualiumque complexu qui
generice «personalitatem» subiecti designet.
Doceri solet qualitatem etiam «gravem» esse debere.
Negandum autem non est absolute et in principio, etiam qualitates minoris momenti fieri posse obiectum volitionis directae et principalis: certo
certius, autem, his
in casibus, arduum fit iter probationis, quod e contra, in casu qualitatum obiective gravium, ordinariis praesumptionibus hominis merito iuvatur.

Coram Pinto, dec. diei 20 martii 2014

Quod pertinet ad errorem in qualitate directe e principaliter intenta, recolendum est quod ad probandam erroris huiusmodi exsistentiam in
contrahente tempore nuptiarum oportet, ope confessionum iudicialium et extraiudicialium -praesumpti errantis atque compartis testiumque,
tempore non suspecto praesertim latarum-
nec non aliorum adminiculorum probationis -perpensis videlicet circumstantiis antecedentibus, concomitantibus et subsequentibus
matrimonio, quae errorem probant vel ipsum roborant-, patefacere momentum illius qualitatis quae praevalenter ipsi personae intenditur, non
obiective tantum, sed etiam in primis subiective, iuxta nempe adserti errantis personalitatem, mentem, indolem una cum loci moribus etc.
At iudicis tantum est discernere ac diiudicare quanti aestimaverit contrahens aliquam determinatam qualitatem in persona compartis, cum ex
praevalentia aestimationis subiectivae super valore obiectivo qualitatis optatae oriri possit voluntatis directio in eam.
Tunc enim peculiaris qualitas in comparte intendi potest directe et principaliter, hoc est prae ipsa persona, quae ideo minus principaliter
intenditur; ita ut mera voluntas habitualis vel interpretativa haud sufficiat ad matrimonium irritandum et criterium reactionis vel dissensionis,
scilicet modus agendi errantis cum defectio intentae qualitatis detecta cognitaque sit, probatio indirecta sit una cum supra dicto criterio
aestimationis.

Coram Pinto, dec diei 5 iulii 2013 – Error voluntatem determinans

Iuxta communem et constantem N. F. iurisprudentiam, error, tamquam falsa rei apprehensio, per se ad agrum intellectus speculativi pertinet.
Itaque, placita erronea contra indissolubilitatem vinculi matrimonialis per se in sphaera intellectus dumtaxat manent, ideo processum
decisionalem non ingrediuntur.
Namque eadem placita indole sua naturali ad errorem intellectualem cum pertineant, iudicium speculativum tantum efficiunt, nempe sine
respectu ad practicam agendi rationem.
At, si nubentes baptizati, ita erroribus circa vinculi indissolubilitatem imbuuntur, ut tantum agant sub conscientiae erroneae dictamine, quae
voluntati praebet speciem matrimonii solubilis, hoc in casu dici potest errorem inducere assensum voluntatis in matrimonium
solubile, ita ut nubentes matrimonium non eligant nisi sub specie huiusmodi falsae apprehensionis.
Ex quo fit quod error huiusmodi, cum obiectum formale actus voluntatis matrimonialis in unicam speciem matrimonii solubilis incidat,
invalidum reddit matrimonium.
Rectius hoc in casu sermo fieri posset de positivo actu voluntatis quo proprietas essentialis indissolubilitatis excluditur.
Ad probationes erroris determinantis, iuxta probatam iurisprudentiam rotalem, cum vero de positivo voluntatis actu agatur, hae potissimum ex
confessione iudiciali et extraiudiciali errantis colliguntur, deinde e causa proxima et remota transitus erroris in voluntatem, atque ex
circumstantiis antecedentibus, concomitantibus ac subsequentibus, quae internam voluntatem contrahentis eiusque determinationem factis
certis collustrant.

You might also like