Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 8

Milena MINKOVA

DE LOCIS ATQUE SPATIIS FABULARUM UTOPICARUM


CUM EIS QUAE IN DESCRIPTIONIBUS ITINERUM SIVE VERORUM SIVE
PHANTASTICORUM EXSTANT COMPARANDIS

Inter omnes constat perpauca esse indicia, quae Thomas Morus de situ Utopiae vel de ratione
illuc perveniendi nobis reliquit. Dum igitur ad florilegium recentioris Latinitatis componendum
varia scripta Latina legimus atque perscrutamur, inter quae fabulas Utopicas, descriptiones
itinerum sive verorum sive phantasticorum, vel soluta vel astricta oratione exaratas, de genere
locorum et spatiorum, quae his omnibus in operibus delineantur, in animo reputare coepimus.
Limina enim, quae inter mundum nostrum et alios mundos sive ignotos sive non exstantes
cernuntur, haud absimilia inter se videntur. Itaque iuvit nonnullas notiones communes ad terras
Utopicas et ad itinera pertinentia perpendere atque enucleare.
Post novum orbem inventum quaedam confusio locorum necessario est exorta, quippe cuius
limites iam noN tam certi essent atque confirmati.1 E.g. in opere Petri Martyris Anglerii (1457-
1526) De orbe novo intitulatO, quod ex octo prolixissimis decadibus consistit, verba “nostri
putati continentis”, “crediti continentis”, “existimati continentis” lectori identidem occurrunt
necnon significant partem orbis terrarum Europaeis notaM, quae tamen cottidie illis temporibus
mutabatur; ergo extendebantur huius orbis limites, quibus Europa, Asia, Africa, dein America
comprehendebatur.2 Talis condicio limitum incerta procul dubio effecit ut loca Utopica vel
facilius excogitarentur. Secundum virum doctum Petrum Kuon3 utopiae excogitari coeptae sunt,
quia post mundum novum puriorem, magis naturalem, aetatem auream sapientem repertum vetus
mundus iam minus bonus videbatur. Utopiae quandam itineris partem vacuam, lacunam
quandam explebant. Vir doctus Kuon contra investigatores priores loquitur (ut, e.g., Franciscum

                                                                                                               
1
Vide Philippi E. Wegner Imaginary Communities: Utopia, the Nation, and the Spatial Histories of Modernity
(Berkeleiae: University of California Press, 2002), p. 34.  
2
Pietro Martire d’Anghiera, De Orbe Novo Decades I-VIII, 2 vols: 1: I-IV; 2: V-VIII. Ediderunt Rosanna
Mazzacane et Elissa Magioncalda, (Genuae: Università, Dipartimento di Archeologia, Filologia Classica e loro
Tradizioni, 2005), passim; v. praesertim V, 7.
3
Petri Kuon “La naissance de l’utopie comme supplément au récit de voyage,” Morus – Utopia e Renascimento, 6
(2009), 131-138.  

  1  
Lestringant4) qui asseverassent iter esse ornamentum Utopiae; docti viri Kuon propositum est
ostendere exstare inter iter et Utopiam nexum artiorem. Estne tamen Utopia simpliciter
supplementum itineris, ut vocat doctus vir Kuon? Equidem nobis videtur plus quam
supplementum itineris Utopia esse quoddam mentis iter aliis itineribus arduis atque longinquis
simile; agitur enim his omnibus in itineribus de locis quadam cum difficultate transeundis, de
obstaculis haud exiguis superandis, de via quaerenda.
Terrae Utopicae loca vera, quae ratione geographica describi possint, sane non habentur,
ut ex ipsius nominis origine patet5. Nam Utopia est potius notio philosophica vel quae ad cultum
civilem et humanum vitae communis spectat. Attamen ut ad terras Utopicas perveniant, iter
salebrosum, immo ignotum homines facere debent. Revera non itinerantur, ut alium semotumque
mundum inveniant, sed ut suum et proprium meliorem reperiant reddantve. Petunt enim optimam
rem publicam vitaeque humanae communis ordinem optimum necnon fortasse quaerunt num
talia omnino exstare possint.
Inspiciamus iter, quod Nicolaus Klimius ex Bergis oppido Norvegico in terram fecit Potu,
quae terra ab arboribus mente praeditis incolitur (cuius litterae mutatae partem nominis Utopiae
efficiunt) in fabula Ludovici Holbergii Nicolai Klimii iter subterraneum intitulata et anno 1741
publici iuris facta. Nicolaus Klimius cadit in speluncam, quam explorare in mente habuerat, dein
vehitur in intermundiis. Quae commoratio intermundialis efficit, ut de condicione humana novis
atque inexspectatis modis cogitet. Omnia circa Nicolaum Klimium sunt confusa, perturbata,
insolita. Totus mundus est chaos. Nicolaus quaerit ne dicam quandam tabulam geographicam,
sed quoddam signum. Dum per obscuritatem transit aliquid novi inventurus, ad suum et
proprium mundum identidem redit, sui mundi terrestris rationibus res in spatio coelesti
conspectas metitur.

At neque sol, quem tunc conspicabar, nec coelum, nec reliqua sidera nota mihi erant phaenomena, cum
coeli nostri sideribus ista, quae iam videbam, essent minora. Credebam igitur, aut totam novi istius coeli
machinam in sola cerebri imaginatione, e capitis vertigine excitata, consistere, aut fingebam me mortuum
ad sedes beatorum ferri. At ultimam hanc opinionem mox ridebam, cum me ipsum intuerer harpagone
                                                                                                               
4
Francisci Lestringant “Decouvertes geographiques et conceptions politico-sociales de l’utopie,” in Histoire
transnationale de l’utopie littéraire et de l’utopisme, ediderunt Vita Fortunati et Raimundus Trousson adiuvante
Paula Spinozzi (Lutetiae Parisiorum: Champion, 2008), pp. 131-150—quamquam non tantum de ornamento illic
agitur, sed quoque mentio fit paradoxi temporis atque spatii Utopiani.  
5
Gueneverae Morrish “A Note on the Neo-Latin Sources for the Word “Utopia”,” Humanistica Lovaniensia, 50
(2001), 119-130.  

  2  
munitum et longum funis syrma trahentem, satis gnarus,6 reste ac harpagone non opus esse in paradisum
eunti nec coelitibus placere posse ornatum, quo ad exemplum Titanum Olympum vi expugnare et superos
inde deturbare velle viderer. (cap. 1, 8-9)7

Dum in intermundiis volitat, Nicolaus Klimius mundum suum et proprium cogitationibus petit,
rerum humanarum ordinem in dubium vocat, humana statuta etiam ludibrio habet. Nonnulla sunt
huius rei indicia atque exempla. Cum cursus volandi, qui antea fuerat perpendicularis, in
circularem esset mutatus, Nicolao Klimio comae steterunt cogitanti se fortasse in planetam vel
proximi planetae satellitem transformari aeterna vertigine circumagendum. Statim tamen
diiudicavit corpus coeleste vel corporis coelestis satellitem nihil ex famelici philosophi
dignitatem detrahere posse. Quam vana atque inutilia sint documenta, gradus, ordines ab
hominibus creata atque excogitata paulo postea iterum cernitur; tum gripho imminente de
testimonio academico ex loculis depromendo cogitabat Nicolaus, cum intellexit talia in
intermundiis nihil valere. Etiam panis Norvegicus, quem secum portabat, nullo usui erat nisi ut
nauseam excitaret. Qui abiectus tamquam satelles circa Nicolaum circulum describere coepit,
qua re factum est ut magnus fastus Nicolai animum incesserit illeque superbia tumescens oppidi
sui senatores tamquam atomos indignos memoria revocaret. Talis est absurditas dignitatum in
intermundiis vel potius tam absurdum censet Holbergius totum dignitatum humanarum systema
iam stabilitum. Porro quorsum tendunt omnia, quae homines efficere nituntur? Cum grano salis
narrat Nicolaus philosophos et mathematicos illius planetae, circa quem volutus erat, putantes se
harpagonem dextra tenentem et longum post se funem caudae instar trahentem esse cometam,
penicillis accuratis se delineasse, descripsisse, definivisse, depinxisse, aeri incidisse, necnon
imminens aliquod malum, pestem, famem vel calamitatem insignem se portendi iudicasse. Opera
mirabiliter assidua eodemque tempore inanis atque absurda. Sane de alterius globi incolis agitur
et tamen haec navitatis imago quaedam humanae navitatis exstare videtur.

Via ad terras Utopicas plena est tenebrarum, in quibus omnia commiscentur. Procul dubio iter
difficile est emetiendum ut ad meliorem quandam rem publicam, immo ad melioris cuiusdam rei
publicae notionem perveniatur: res accidunt ex improviso, apparent monstra, omnia sunt ignota
atque formidine plena.

                                                                                                               
6
Virgula tollenda.
7
Niels Klims underjordiske rejse, 1741-45, edidit Aage Kragelund, 3 voll. (Hafniae: Gad, 1970).

  3  
Ipsum iter ad terram Utopicam haudquaquam minute describitur in Utopia primaria omnium
Utopiarum, i.e. in opere Thomae Mori. Utcumque discimus agi de insula semota nec facili
inventu. Petrus Aegidius humanista, qui Antverpiae colloquiis de Utopia habitis interfuisse
dicitur, in epistula praefatoria (ad Hieronymum Buslidium praepositum Ariensem, catholici regis
Caroli a consiliis) Raphaelem Hythlodaeum de insula Utopiae narraturum cum Americo
Vespuccio confert dicitque Vespuccium, si cum Hythlodaeo sit comparatus, nihil vidisse. Situm
tamen insulae esse ignotum asseverat Aegidius, quia Hythlodaeo rem aperiente quidam ex eius
comitibus gravedine ob iter laborans tussiverit verbaque narrantis interceperit (adde quod eodem
tempore Mori famulus in eius aurem aliquid insusurravit).

Aegidius ad Buslidium
Nam quod de insulae situ laborat MORUS, ne id quidem omnino tacuit Raphael, quamquam paucis
admodum ac velut obiter attigit, velut hoc alii servans loco. Atque id sane nescio quomodo casus quidam
malus utrique nostrum invidit. Siquidem cum ea loqueretur
Raphael, adierat MORUM e famulis quispiam, qui illi nescio quid diceret in aurem; ac mihi quidem tanto
attentius auscultanti, comitum quispiam clarius ob frigus opinor navigatione collectum tussiens, dicentis
voces aliquot intercepit. Verum non conquiescam donec hanc quoque partem ad plenum cognovero adeo ut
non solum situm insulae sed ipsam etiam poli sublationem sim tibi ad unguem redditurus, si modo
incolumis est noster Hythlodaeus.8

In alia epistola praefatoria Thomas Morus ab Aegidio poscit ut Hythlodaeum adeat ab eoque
sciscitetur ubi sit insula. Nam sacerdotes velle religionem Christianam illic instituere atque illuc
episcopum mittere.

Ipso primi libri initio non plura indicia de insula Utopia nec de itinere quod Hythlodaeus ad eam
fecit praeberi videntur.

Nempe Raphael iste, sic enim vocatur gentilicio nomine Hythlodaeus, et latinae linguae non indoctus, et
graecae doctissimus (cuius ideo studiosior quam Romanae fuit, quoniam totum se addixerat philosophiae:
qua in re nihil quod alicuius momenti sit, praeter Senecae quaedam ac Ciceronis extare latine cognouit)
relicto fratribus patrimonio, quod ei domi fuerat (est enim Lusitanus) orbis terrarum contemplandi studio
Americo Vespucio (sic) se adiunxit, atque in tribus posterioribus illarum quattuor navigationum quae

                                                                                                               
8
Sir Thomas More. Utopia: Latin Text and English Translation, ediderunt Georgius M. Logan, Robertus M. Adams
et Clarentius Miller (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1995).  

  4  
passim iam leguntur, perpetuus eius comes fuit, nisi quod in ultima cum eo non rediit. Curavit enim atque
adeo extorsit ab Americo, ut ipse in his XXIIII esset, qui ad fines postremae navigationis in castello
relinquebantur. Itaque relictus est, uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis quam sepulchri
curioso. (Utopiae liber primus, pp. 42-44)

Agitur ergo de itinere satis longinquo, quod Hythlodaeus ad novum orbem una cum Vespuccio
susceperat et postea de novis itineribus quae per semetipsum fecit—quamquam potius de animi
itinere agitur, cum praesertim discamus Hythlodaeum esse philosophum, qui velit orbem
terrarum contemplari (quod oculo mentis fieri potest).
Ergo lector de loco, ubi insula Utopia est sita, certior non fit. Quadam caligine omnia
obvolvuntur nec casu factum est ut quodam homine tussiente verba Hythlodaei a nemine sint
perspicue audita. Agitur procul dubio de itinere longo, tortuoso atque difficili. Nemo autem scit
qua via vel qua ratione sive geographica sive theoretica ad Utopiam pervenire liceat. Desunt
enim signa, desunt praecepta. Lectores per semetipsos coniectare debere videntur quomodo vel
etiam num utopia sit sibi petenda.
Abyssus, quae mundum Utopicum a mundo nostro separat, similis videtur abysso inter mundum
veterem et mundum novum exstanti. In Utopia non multa de ipsis huius itineris periculis
memorantur. Cum tamen Hythlodaei iter continuatio itineris Americi Vespuccii dicatur,
inspiciamus aliud scriptum, in quo iter inter orbem veterem et novum describitur atque definitur.
Agitur de carmine epico navigationi Christophori Columbi dicato c.n. Columbus, ab Ubertino
Carrara S.I. anno 1715 publici iuris facto. Hic iter verum canitur, quamquam ipse Columbus
tamquam Aeneas Christianus maxima ex parte depingitur ipsumque carmen ita est exscriptum,
ac si nova esset Aeneis.
In carmine c.n. Columbus haec sunt verba Christophori Columbi nautas suos antequam iter
suscipiatur Gadibus adloquentis eorumque timores dispellere conantis9:

Sed mors certa manet, desunt et sidera coelo,


sed tenebris confusa dies, sed plena ferarum
omnia, sed salvi nihil est, ubi vertice raptae
naufragium patiuntur aquae seseque resorbens
ebibit Oceanus. Verum haec vanissima vulgi

                                                                                                               
9
Ubertini Carrara SJ Columbus. Carmen epicum (1715), edidit, in linguam Germanicam convertit, commentariis
instruxit Florianus Schaffenrath (Berolini: Weidler Buchverlag, 2006).

  5  
fama refert, liceat nisi vincere, monstra videre. (I, 96-101)

Locus transeundi non est verus locus: non exstant sidera, quibus describatur et inter alia loca
collocetur. Ceterum Nicolaus Klimius apud Holbergium quoque non agnoscit sidera, dum in
intermundiis volvitur. Oceanus hic semetipsum evertit immanisque moles aquarum semetipsam
consumere videtur. Locus ipse per se ipsum negatur. Inter duos orbes igitur non exstat locus.
Abyssus inter duos mundos est maxima: exstat enim quaedam scissura inter notum et ignotum.
Quomodo autem locus ignotus est definiendus? Potest esse locus elongatus, sed quoque locus
futurus, locus aliter ordinandus.
Paulo postea verba audiuntur Discordiae quae in scopulo medio in oceano Atlantico sito
deliberat quomodo navigationem Columbi impedire possit. Illa meditatur quid fieri possit, si
naves Columbi ad novum orbem pervenerint.

…Mexicus orbis
tempore se parvo mirabitur Europaeum. (1, 183-184)

Ergo novus orbis tandem est tamquam hypostasis, continuatio, novus veteris orbis aspectus (ibi
enim veteris orbis incolae divitias quaerent quibus vitam suam meliorem facere possint) – sicut
mundus Utopicus exstare videtur hypostasis nostri mundi, in qua nostrae difficultates sint
deminutae vel sublatae vel transformatae. At sicut ad novum mundum verum, qui reapse in
hemisphaera occidentali est situs, sine omnium rerum solitarum eversione pervenire non licet,
idem dici potest de via quae ad Utopiam ducit, quamquam ea via potius per ambages transeat
mentis.
Limen difficile inter duos mundos apud Carraram descriptum linea aequa vel horizontali
imaginari possumus, sed simile limen difficillimum linea supererecta vel perpendiculari
conceptum apud Ioannem Keplerum mathematicum, astronomum, opticum exstat in opere eius
Somnium intitulato et anno 1643 post auctoris mortem divulgato10. Agitur de fabula phantastica
cuiusdam itineris ad Lunam faciendi, quae fabula tractatui scientifico astronomiae lunaris est
inserta. Difficultas in alium mundum transeundi apud Keplerum quam maxime perspicue patet.

                                                                                                               
10
Johannis Kepler Gesammelte Werke, Band XI, 2: Calendaria et prognostica, Astronomica minora, Somnium,
ediderunt Fulcherus Bialas et Helmodus Grössing (Monaci: Beck, 1993).

  6  
Exstant in tota narratione ambages ingentes et plures narrandi gradus. Ipse Keplerus narrat
quomodo propter dissidia politica, quae ad Bohemiam pertinebant, res gestas Bohemicas legere
coeperit et casu in historiam Libussae viraginis arte magica celebratissimam inciderit. Se casu
obdormivisse et in somnio sibi visum esse legere librum, in quo Duracotus quidam in Terra
Glaciali seu Islandia natus loqueretur. Quem paulisper apud Tychonem Brahe astronomiae
studiosum in Dania versatum tandem domum reducem cum matre sua colloquium habuisse.
Primum igitur Keplerus loquitur, dein omnia in somnium transferuntur, postea Duracotus loqui
incipit. Narrationis tamen gradus accumulari pergunt, quia Duracotus verba matris artis magicae
studiosae tradit, quae sua vice daemonem quendam invocat, qui tandem de itinere ad Lunam
faciendo refert. Hoc sermone Islandico fit necnon matre et Duracoto rogatis ut capita sua
vestibus involverent. Ergo huius itineris ipsa descriptio pluribus rationibus obvolvitur atque
obfuscatur. Impedimenta ad viam perspicue describendam coacervantur. In itinere autem ad
Lunam describendo Keplerus non tantum multa milia passuum inter Tellurem et Lunam per
intermundia verbis transmeat, sed aliquot quoque saecula temporis elabentis – nam nonulli
effectus ex Terra in intermundia proficiscendi, quos describit, post aliquot saecula reapse
patuerunt: de gravitate superanda, de prohibita respiratione, de ingenti frigore. Limina quidem,
quae his omnibus describuntur in itineribus sive veris sive fictis (quorum mentio hic fit),
pertinent ad spatium superandum, sive aequum, sive supererectum, ad tempus superandum, ad
notiones humanas satis fixas superandas. Quod ad Somnium Kepleri, itinere descripto scientifice
de ipsa Luna disserit auctor. In fine expergiscitur Keplerus: evanescunt daemon narrans,
Duracotus et mater obvolutis capitibus. Caput ipsius Kepleri est stragulo involutum.
Tandem ultimum impedimentum huius itineris ad Lunam facti describendi est quod opus ipsum
est post mortem Kepleri editum. In praefatione ad patronum quendam dirigenda filius Kepleri
scripsit patrem hoc itinere ad Lunam somniato esse confectum.

Ceterum in adnotationibus ad Somnium pertinentibus (agitur de adnotatione 2) explanat


Keplerus cur Terram Glacialem insulam remotam dormiendo et somniando selegerit.
Ciceronem enim somniaturum traiecisse in Africam, Platonem Atlanticam in eodem oceano
Hesperio esse fabricatum, Plutarchum in libello de facie quae in orbe Lunae apparet post
multum sermonem in oceanum Americanum exspatiatum esse describereque talem situm
insularum, ait Keplerus, quem geographus aliquis modernus Azoribus, Gronlandiae et terrae

  7  
Laboratoris regionibus circa Islandiam satis probabiliter applicavisset. Semper fingitur locus
semotus, fingitur extrema Thule. Iter Kepleri elementa habet et itineris Utopici, ut apud
Holbergium – nam agitur de itinere coelesti, et itineris veri (quamquam hoc iter eius tempore
nemo emetiebatur et factum est aliquot saeculis postea, cum homines ad limitem litoris
Americae occidentalis pervenissent et cursum explorandi sursum iam direxissent).
Item in adnotatione 42 asseverat Keplerus se potuisse Selenitidem tamquam nomen
Lunae seligere, selegisse tamen Levaniam ex radice Hebraica, quippe quod magis insolitum et
commendandum in occultis artibus. Ipsum nomen efficit ut aditus ad Lunam sit difficilior.
Hae omnes quae nectuntur morae, hae obscuritates, hae ambages, haec pericula potius
indicia sunt mentis quaerentis. Ipsi daemones facile inter Tellurem et Lunam per tenebras
itinerantur; tenebrae autem fortasse stant pro mentis investigatione, non pro sensuum
perceptione, qua variae notiones nobis dantur. 11 Tandem et in fabulis Utopicis et in
descriptionibus itinerum sive verorum sive fictorum loca non sunt prorsus geographica, sed ad
varias notiones cultus civilis et humani pertinent. Loca Utopica vel valde longinqua per
antithesim nostrum mundum, nostram cogitandi rationem significant, proposita huius mundi
mutandi atque eorundem propositorum limites. Robertus Tally vocat Utopias “a carthographic
enigma and a historical aim”.12 Fortasse non agitur tantum de fine, sed etiam de ipsa notione
disquirendi.

Ex Studiorum Universitate Kentukiana


mmink2@uky.edu  

                                                                                                               
11
Raz Chen-Morris “Shadows of Instruction: Optics and Classical Authorities in Kepler's "Somnium”,” Journal of
the History of Ideas, 66, 2 (Apr. 2005), 223-243.  
12
Roberti T. Tally Jr. Spatiality. Dialogues in Human Geography (Londinii et Novi Eboraci: Routledge), 2012, p.
152.

  8  

You might also like