Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 1

Apud has gentes, quarum exordiens initium ab Assyriis ad Nili cataractas porrigitur et confinia

Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores seminudi coloratis sagulis pube tenus amicti,
equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa se raptantes, in tranquillis vel
turbidis rebus: nec eorum quisquam aliquando stivam adprehendit vel arborem colit aut arva
subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta sine lare sine
sedibus fixis aut legibus: nec idem perferunt diutius caelum aut tractus unius soli illis umquam placet.

Et quoniam inedia gravi adflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare, valido
muro firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus distribui militibus omne latus Isauriae
defendentibus adsueti. circumstetere igitur hoc munimentum per triduum et trinoctium et cum
neque adclivitas ipsa sine discrimine adiri letali, nec cuniculis quicquam geri posset, nec procederet
ullum obsidionale commentum, maesti excedunt postrema vi subigente maiora viribus adgressuri.

Haec dum oriens diu perferret, caeli reserato tepore Constantius consulatu suo septies et Caesaris ter
egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres Alamannorum reges arma
moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines limitibus terrae Gallorum.

Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem. hanc nobilitat Antiochia, mundo cognita
civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita adfluere copiis et internis, et Laodicia et Apamia
itidemque Seleucia iam inde a primis auspiciis florentissimae.

Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia,
veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio!
Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum satietates; veterrima quaeque, ut ea vina,
quae vetustatem ferunt, esse debet suavissima; verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis
simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.

Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas cum ambigerentur quaedam, non nulla levius
actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius in exilium acti cum ad locum
Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur
lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.

Hoc inmaturo interitu ipse quoque sui pertaesus excessit e vita aetatis nono anno atque vicensimo
cum quadriennio imperasset. natus apud Tuscos in Massa Veternensi, patre Constantio Constantini
fratre imperatoris, matreque Galla sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt et
praefecturae.

Incenderat autem audaces usque ad insaniam homines ad haec, quae nefariis egere conatibus,
Luscus quidam curator urbis subito visus: eosque ut heiulans baiolorum praecentor ad expediendum
quod orsi sunt incitans vocibus crebris. qui haut longe postea ideo vivus exustus est.

Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor levitate paucorum incondita, ubi nati sunt non
reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis ad errores lapsorum ac lasciviam. ut enim Simonides
lyricus docet, beate perfecta ratione vieturo ante alia patriam esse convenit gloriosam.

Hanc regionem praestitutis celebritati diebus invadere parans dux ante edictus per solitudines
Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati ad
praesidia descivere Romana. absque ullo egressus effectu deinde tabescebat immobilis.

You might also like