Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Salve Regina

Salve, Regina, Mater misericordiæ,


vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevæ,
Ad te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.

Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos


misericordes oculos ad nos converte;
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.

P. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix,


R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosæ Virginis Matris
Mariæ corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici
mereretur, Spiritu Sancto cooperante præparasti: da, ut cuius
commemoratione lætamur; eius pia intercessione, ab
instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eundem
Christum Dominum nostrum. R. AMEN

The Regina Coeli Lyrics in Latin


V. Regina caeli, laetare, alleluia.
R. Quia quem meruisti portare, alleluia.

V. Resurrexit, sicut dixit, alleluia.


R. Ora pro nobis Deum, alleluia.

V. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.


R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus.
Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu
Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta,
quaesumus; ut per eius Genetricem Virginem Mariam,
perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum
Dominum nostrum.

You might also like