Download as odt, pdf, or txt
Download as odt, pdf, or txt
You are on page 1of 1

Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una

et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere qui tum forte multis erat in ore.
Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus
plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et
amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.

Inter has ruinarum varietates a Nisibi quam tuebatur accitus Vrsicinus, cui nos obsecuturos
iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis certamina cogebatur abnuens et
reclamans, adulatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque semper et militum ductor
sed forensibus iurgiis longe discretus, qui metu sui discriminis anxius cum accusatores
quaesitoresque subditivos sibi consociatos ex isdem foveis cerneret emergentes, quae clam
palamve agitabantur, occultis Constantium litteris edocebat inplorans subsidia, quorum metu
tumor notissimus Caesaris exhalaret.

Isdem diebus Apollinaris Domitiani gener, paulo ante agens palatii Caesaris curam, ad
Mesopotamiam missus a socero per militares numeros immodice scrutabatur, an quaedam
altiora meditantis iam Galli secreta susceperint scripta, qui conpertis Antiochiae gestis per
minorem Armeniam lapsus Constantinopolim petit exindeque per protectores retractus artissime
tenebatur.

Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem. hanc nobilitat Antiochia, mundo cognita
civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita adfluere copiis et internis, et Laodicia et Apamia
itidemque Seleucia iam inde a primis auspiciis florentissimae.

Quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat.
Numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt?
num Vecellinum amici regnum adpetentem, num Maelium debuerunt iuvare?

You might also like