3

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 3

cNon ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu

nec ratione habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum fidem atque hominum!
qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis
atque in omnium rerum abundantia vivere? Haec enim est tyrannorum vita nimirum, in qua
nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper
suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.

Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua; opima varietate conmerciorum
castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium vicinarum excursus
sollicitudo pervigil veterum per oportunos saltus erexit et cautos. haec quoque civitates habet
inter oppida quaedam ingentes Bostram et Gerasam atque Philadelphiam murorum firmitate
cautissimas. hanc provinciae inposito nomine rectoreque adtributo obtemperare legibus
nostris Traianus conpulit imperator incolarum tumore saepe contunso cum glorioso marte
Mediam urgeret et Parthos.

Primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius ob nominum gentilitatem oppressi.


praediximus enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis appellatos fabricarum
culpasse tribunos ut adminicula futurae molitioni pollicitos.

Batnae municipium in Anthemusia conditum Macedonum manu priscorum ab Euphrate


flumine brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis, ubi annua sollemnitate prope
Septembris initium mensis ad nundinas magna promiscuae fortunae convenit multitudo ad
commercanda quae Indi mittunt et Seres aliaque plurima vehi terra marique consueta.

Montius nos tumore inusitato quodam et novo ut rebellis et maiestati recalcitrantes Augustae
per haec quae strepit incusat iratus nimirum quod contumacem praefectum, quid rerum ordo
postulat ignorare dissimulantem formidine tenus iusserim custodiri.

Vita est illis semper in fuga uxoresque mercenariae conductae ad tempus ex pacto atque, ut sit
species matrimonii, dotis nomine futura coniunx hastam et tabernaculum offert marito, post
statum diem si id elegerit discessura, et incredibile est quo ardore apud eos in venerem
uterque solvitur sexus.

Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis
lateribus mortisque metu admoto turpi confessione cogitatorum socium, quae nulla erant,
fuisse firmavit cum nec vidisset quicquam nec audisset penitus expers forensium rerum;
Eusebius vero obiecta fidentius negans, suspensus in eodem gradu constantiae stetit
latrocinium illud esse, non iudicium clamans.

Et eodem impetu Domitianum praecipitem per scalas itidem funibus constrinxerunt, eosque
coniunctos per ampla spatia civitatis acri raptavere discursu. iamque artuum et membrorum
divulsa conpage superscandentes corpora mortuorum ad ultimam truncata deformitatem velut
exsaturati mox abiecerunt in flumen.

Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. Hoc quidem est
nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum.
Divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte, ne plus reddat
quam acceperit; neque enim verendum est, ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut
ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.
Quam ob rem ut ii qui superiores sunt submittere se debent in amicitia, sic quodam modo
inferiores extollere. Sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni
putant; quod non fere contingit nisi iis qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac
opinione non modo verbis sed etiam opere levandi sunt.

Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de
amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior;
nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de amicitia
loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et
Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius,
cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces.

Eminuit autem inter humilia supergressa iam impotentia fines mediocrium delictorum nefanda
Clematii cuiusdam Alexandrini nobilis mors repentina; cuius socrus cum misceri sibi
generum, flagrans eius amore, non impetraret, ut ferebatur, per palatii pseudothyrum
introducta, oblato pretioso reginae monili id adsecuta est, ut ad Honoratum tum comitem
orientis formula missa letali omnino scelere nullo contactus idem Clematius nec hiscere nec
loqui permissus occideretur.

Martinus agens illas provincias pro praefectis aerumnas innocentium graviter gemens
saepeque obsecrans, ut ab omni culpa inmunibus parceretur, cum non inpetraret, minabatur se
discessurum: ut saltem id metuens perquisitor malivolus tandem desineret quieti coalitos
homines in aperta pericula proiectare.

Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius
causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem
firmato consilio descripsisse, exulque mittendus, ut sperabatur, patris inpulsu provocavit ad
principem, et iussus ad eius comitatum duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus Phalangio
Baeticae consulari cecidit funesti carnificis manu.

Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis quantum ego nec adgnosco nec postulo, facis
amice; sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone; aut enim nemo, quod quidem magis
credo, aut si quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem filii tulit!
memineram Paulum, videram Galum, sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato viro.

Quid enim tam absurdum quam delectari multis inanimis rebus, ut honore, ut gloria, ut
aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita
dicam, redamare possit, non admodum delectari? Nihil est enim remuneratione benevolentiae,
nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.

Thalassius vero ea tempestate praefectus praetorio praesens ipse quoque adrogantis ingenii,
considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina, non maturitate vel consiliis
mitigabat, ut aliquotiens celsae potestates iras principum molliverunt, sed adversando
iurgandoque cum parum congrueret, eum ad rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius
exaggerando creberrime docens, idque, incertum qua mente, ne lateret adfectans. quibus mox
Caesar acrius efferatus, velut contumaciae quoddam vexillum altius erigens, sine respectu
salutis alienae vel suae ad vertenda opposita instar rapidi fluminis irrevocabili impetu
ferebatur.
Sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum inminuto rogati ad nuptias
ubi aurum dextris manibus cavatis offertur, inpigre vel usque Spoletium pergunt. haec
nobilium sunt instituta.

Quibus ita sceleste patratis Paulus cruore perfusus reversusque ad principis castra multos
coopertos paene catenis adduxit in squalorem deiectos atque maestitiam, quorum adventu
intendebantur eculei uncosque parabat carnifex et tormenta. et ex is proscripti sunt plures
actique in exilium alii, non nullos gladii consumpsere poenales. nec enim quisquam facile
meminit sub Constantio, ubi susurro tenus haec movebantur, quemquam absolutum.

Duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat
casus, et Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico
vigore, discessit.

You might also like