Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 10

Tellus (planeta)

Vide etiam paginam discretivam: Terra

Tellus (-ūris, f.), seu Terra, est tertius planeta a Tellus, Terra
Sole stella sua, densissimus planeta, quintus a
maximo ex octo systematis Solaris planetis, et
maximus ex quattuor Systematis Solaris planetis
terrestribus. Ea aliquando appellatur Mundus,
planeta Caeruleus,[1] Tellus/Terra Mater, et adeo
in variis linguis ipso nomine Latino Terra. Signa
Telluri Medio Aevo data sunt et .

Domus millionum specierum, genere humano non


excepto, Tellus nunc est solus universi locus ubi
vitam esse scimus. Planeta abhinc annorum 4.54
milia millionum formatus est, et in eius superficie
abhinc milia millionum annorum apparuit vita.
Biosphaera Telluris atmosphaeram aliosque
abioticos planetae status magnopere mutavit,
auctum organismorum aerobiorum et formationem
tabulati ozoniferi sinens, quod, una cum
Repertum
magnetico Telluris campo, noxiam Solis
radiationem occludit, vitam super terram exsistere Reperta a -
sinens. Geophysicae Telluris proprietates, et Reperta anno nota antiquis
geologica planetae historia et orbis, vitam hoc Proprietates orbitales
aevo persistere siverunt. Planeta vitam sustenturus Intervallum a sole (ua) 1 ua
ire putatur tantum 500 milliones annorum.
Axis semimaior 149 597 887 km
Perihelion 147 098 074 km
Forma telluris
Aphelion 152 097 701 km
Eccentricitas 0.016 710 22
Periodus orbitalis 365.256 96 diebus
Inclinatio orbitalis 0.000 05° (epochi 2000)
Satelles 1
Satellitis nomen Luna
Proprietates physicales
Apex Montis Chimborazi in Media diametrus 12 745.591 km
Aequatoria est locus in superficie
telluris, qui maxime a media
Area 510 065 284.702 km2
parte distat.[2] Massa 5.9736 × 1024 kg
Densitas 5.515 g/cm3
Sicut omnes planetae, Tellus vi et gravitate Gravitas
9.8 m/s2
formam globi habet; cum autem circum axem
suum rotetur, in polis aliquatenus plana est. Inde Celeritas fugitiva 11.186 km/s
circumscriptio lineae aequinoctialis 40 075.004 Periodus rotationis 23 h 56 min
chiliometrorum longa 134.336 chiliometra longior Inclinatio axialis 23.44°
est circumscriptione polari (39 940.638 km), quae
sunt 0.34 centesimae. (Diametri ergo sunt Albedo
0.367
12 756.270 km, sive 12 713.500 km.) Telluris min med max
Temperatura
autem forma non exacte est ellipsoidica: ea, 200 K 288 K 330 K
geoides nominata, nonnullis locis ±100 metra a
Proprietates atmosphericae
forma ellipsoidae differt. Cum Tellus globus non
sit, qui altissimus sit mons Telluris, dici non potest, Pressio atmosphaerica 101.325 kPa
nam altitudinem maximam super maris aequor Nitrogenium 78.01%
Mons Everest (in iugo montium Himalaia) tenet; Oxygenium 20.95 %
maxime autem a medio Telluris distat apex montis
Argon 0.93 %
igniferi Chimborazi (in Aequatoria),[3]
fundamentum et summum montis Maunae Keae Carbonii dioxidum 0.04%
(in Havaiis) maxime distant.

Quomodo Tellus structa sit


Tellus est maxima in numero planetarum saxis structorum nostri systematis solaris. Ceteri autem planetae ita
structi sunt minores, (velut Mercurius, Venus, Mars, vel Planetoides); planetae maiores (sicut Iuppiter) in
primis e gas constant.

Tellus orta est abhinc annorum circa 4550 milliones, et veterrimi Telluris lapides, zircon, 4385 milliones
annorum habent. Intra 100 milliones annorum tot meteoritae in Tellurem cadebant elementaque radiantia
tantum calorem efficiebant, ut Tellus recens maxima e parte liquesceret. (Fortasse etiam alter planeta Martis
magnitudine cum Tellure collidens hoc effecit simulque Lunam genuit.) In Tellure, liquida elementa vi et
gravitate dirempta sunt ut gravissima, praecipue ferrum, medium locum tenerent, leviora autem, praecipue
oxygenium, silicium, aluminium, sphaeram extremam fingerent. Quibus ex elementis mineralia silicium
continentia orta sunt, quae corticem Telluris fingunt. Cum Tellus in primis e ferro, niccolo, silicio,
oxygenio, aluminio exstet, densitas Telluris est maior, nempe 5.515 g/cm³.

Sicut plerique planetarum Telluris similium maiorumque satellitum Telluris ipsius superficies duas in partis
seu hemisphaeria divisa est: hemisphaerium terrarum atque hemisphaerium aquarum. In hoc aevo, maria
70.7 centesimae superficiei tegunt. Terrae (29.3%) in primis septem continentes faciunt: Asiam (maiorem) et
Europam (melius in unam coniungendas, scilicet in Eurasiam), Africam, Americam Septentrionalem,
Americam Meridionalem, Antarcticam, Australiam. Minores terrae positione non continentes, sed insulae
vocantur. Maria sunt: tres oceani (Pacificus, Atlanticus, Indicus), et complura maria minora, sicut Mare
Internum et Oceanus Arcticus. In fossa Mariannensis oceanus est altissimus, 11 034 metrorum infra maris
aequor.

Mensurae seismicae Tellurem tribus e sphaeris constare patefecerunt: e Telluris nucleo, amictu, cortice. Hae
sphaerae planis discontinuitatis seismicis in vices terminantur. Cortex parsque superior amictus
lithosphaeram faciunt. Inter 50 ac 100 chiliometra crassa est divisaque in laminas tectonicas, et magnas et
parvas. Laminae maiores plerumque continentes aequiperant praeter laminam Pacificam. Hae laminae in
saxis partim liquefactis amictus superioris, in asthenosphaera 100 ad 150 chiliometra crassa, moventur.
Nuclei Telluris pars exterior liquida est calore plus quam 4000 K, pars interior vi et gravitate firma est.

In media parte Telluris nucleus situs esse videtur.

Atmosphaera
Atmosphaera Telluris circiter 600 chiliometra altitudinis est. Massa atmosphaerae 5.13×1018
chiliogrammata est, id est decima centesima millesima pars massae Telluris. Pressio aëris in aequoris
altitudine 1013 hPa est, densitas aëris 1.293 kg/m3. In aequoris altitudine aër in primis e 78 centesimis
nitrogenii, 21 centesimis oxygenii, 1 centesimo argonis exstat. Vapor aquae (0%-5%) etiam in aëre est et
tempestates efficit. Praeterea multa et alia gasa minima quidem parte aëri insunt, quae tamen caelo maioris
momenti sint, e.g. carbonii dioxidum vel methanum.

Cum atmosphaera Telluris lucis Solis partem caeruleam brevius undatam quinquiens magis dispergat quam
partem rubram longius undatam, caelum nobis caeruleum videtur. Aequor autem marium atque oceanorum
e spatio cosmico caeruleum videtur, cum aqua ipsa lucem rubram magis absorbat. Inde Tellus etiam planeta
caeruleus vocatur.

Temperatura
Status energeticus Telluris maxima e parte de insolatione (de copia radiorum Solis) deque reflexione vel
superficiei vel atmosphaerae, ergo de statu radiationis, dependit. Cetera enim tantum 0.02 centesimas
efficiunt; etiam periodus Solis macularum plus efficit.

Fere 0.013 centesimae e radionucleoidibus in Tellure dissolventibus oriuntur, 0.007 centesimae homo efficit
materiem fossilem urens vel nuclea atomorum findens, 0.002 centesimae ex attritu aestuum fiunt.

Albedo Telluris plus minusve 0.367 est, cuius maiorem partem nubes excitant. Inde temperatura universa
est effectiva? 246 K (id est, -27 graduum Celsianorum). Medius autem calor humi est 288 K (+15 graduum
Celsianorum) effectus tepidarii causa, quod imprimis vapor aquae ac dioxidum carbonii efficiunt. Extremae
temperaturae umquam in Tellure mensae sunt hae: -89.6 gradus Celsiani (21 Iulii 1983 in statione Vostok
nominata in terra Antarctica) et +53 gradus Celsiani in Valle Mortis in Civitatibus Foederatis).

Calore medio 15 graduum Celsianorum soni velocitas in aequoris altitudine est circiter 340 m/s.

Unde aqua in Tellurem venerit


Unde aqua in Tellurem venerit, praecipue autem, cur plus aquae in Tellure sit quam in ceteris planetis
Telluris similibus, adhuc non satis liquet. Pars aquae e magmate evaporavisse et inde e medio Telluris orta
esse putatur. Quod tamen tantam copiam aquae explanare nequit. Aliae partes e stellis crinitis, ex obiectis
ultra Neptunum revolventibus, ex asteroidibus in Tellurem ceciderint. Isotoporum ratio deuterii pro protio
(D/H ratio) in maribus mensa magis aequat ei in chondritis carbonicis inventae (quae reliquiae asteroidum
in Tellurem casorum sciuntur), sed minus ei in stellis crinitis vel obiectis ultra Neptunum revolventibus
exploratae.

Motus cosmici
Rationes intervallorum planetarum interiorum.

Tellus/Luna Venus Mercurius Sol (normam respiciens)

Tellus, una cum systemate Solare, est in Via Lactea galaxia sita, se circa 28 000 annorum lucis a media
galaxia movens. Ea nunc est circa viginta annos lucis supra planum aequatoriale in spirali Orionis bracchio.
Medium spatium mediae Telluris ac medii Solis circiter 149 597 870 km est. Quod spatium primo unitatem
astronomicam (ua) definiebat, qua unitate astronomi in primis ad intervalla intra systema solare metienda
utuntur.

Locus orbitae Telluris, qui Soli proximus est, perihelium vocatur et 0.983 ua a Sole distat, locus
remotissimus aphelium vocatus 1.017 ua distat. Orbita Telluris igitur ellipsis est excentritatis 0.0167.
Spatium inter Solem et Tellurem autem non constat, sed altero quoque anno 10 cm augetur.

Revolutio Telluris circum Solem nunc 365 d 6 h 9 min 9.54 s durat, quae periodus annus sideralis vocatur.
Orbita Telluris linea ecliptica appellatur, planities autem, in qua orbita iacet, planities ecliptica.

Luna
Circa Tellurem movetur Luna, cuius ratio massarum ac Telluris tanta est, ut Tellus et Luna nonnumquam
systema binorum planetarum vocetur pro planeta ac satellite. Ratio massarum modo in systemate Plutonis et
Charontis maior est.

Quod Luna tanta est, declinatio lineae eclipticae valde stabilis est, ut
condiciones vitae in Tellure bene maneant.

Tellus de Luna visa

Rationes magnitudinum et spatii inter Tellurem Lunamque.

Tellus Luna

Rotatio

Tellus in 23 horis 56 minutis 4.09 secundis circum axim suum rotatur, quod tempus dies sideralis vocatur.
Cum autem Telluris orbita circulum non sit, locus Solis die subsequenti non idem est atque die proximo.
Spatium temporis inter summos soles, id est inter meridies subsequentis inde paulum longius est die siderali:
id spatium dies solaris dicitur qui positione 24 horas continet.

Cum axis rotationis Telluris (hoc in aevo) 23.44° a linea ecliptica declinet, utraque hemisphaera
(septentrionalis ac meridionalis) diversis orbitae locis diverse illustratur, unde tempora anni caelum suum
efficientia oriuntur.

Aestus
Luna in Tellure non solum in maribus, sed etiam in terris (circa
semimetrum) et in Telluris amictu aestus efficit, qui rotationem
Telluris circum se ipsam paulatim frenant, ut dies circiter 20 µs per
annum longiores fiant. Ex energia rotationis calor fit, impulsus
rotationis a Tellure in Lunam transfertur, ut Lunae orbita altero
quoque anno 4 centimetra a Tellure removeatur. Mensurae spatii
inter Lunam et Tellurem instrumento laserico factae ex anno 1995
hoc effectum iam diu suspicatum demonstraverunt.

Alia argumenta haec sunt: in curalii fossilibus anuli crescendi


inveniuntur, qui omni die unum vestigium relinquebant. Item
annorum singulorum vestigia inveniuntur. Inde numerum dierum
anni pristini linquunt et annus constans ex illo numero aevo Tellus ut rotans visa
geologico auctus esse habetur.

Etiam Solis defectiones litteris mandatae demonstrant diem longiorem factum esse, nam si dies aequus
mansisset, defectiones aliis locis visae essent.

Olim Tellus et Luna rotationem coniunctam habeant, Tellus quoque Lunae unam atque eandem partem
praebeat, dies futurus quadraginta septem dies hodiernos contineat, nisi antea Sol se expandens hoc systema
disturbet.

De vita deque caelo

Origo vitae

Adhuc sola in Tellure vita probatur. Tamen vita iam paucis annis post frequentissimos asteroidum casus in
Telluris primordiis coepisse videtur. In saxeis sedimentis adhuc ante 3850 milliones annorum genitis, quae
in regione Isua (in Groenlandia) inventa sunt, rationes isotoporum carbonii (C-12 / C-13) a norma
discrepant, forsan vitae causa. In saxis ante 3500 milliones annorum genitis Warrawoonae (in Australia)
nonnulli viri docti cyanobacteria fossilia inventa esse existimant. Certa autem sunt bacteria fossilia e
formatione Gunflint (in Ontario / Canada) ante 1900 milliones annorum genita.

Evolutio et chemica et biologica cum historia caelorum arte coniuncta est, nam vita quidem de
condicionibus datis dependit, sed ipsa Tellurem mutat. In primis photosynthesis satorum atmosphaerae
oxygenium dabat, ut nunc atmosphaera res oxydans sit. Etiam Telluris albedo satis terras tegentibus mutata
est.

Vetustiores sententias de Telluris vitaeque origine legere potes (e. g.):

in libro Genesis nominato (capitibus 1 et 2), et in psalmo 104 (enumeratione Graeca 103),
in Ovidii Metamorphoseon libro I (versis 5–88).

Zonae

Tellus hodie non in quinque, ut e.g. apud Ovidium legimus, sed in septem zonas dividitur:

in duas zonas frigidas sive polares (a polis ad circulos polares / 66.56° latitudinis)
in duas zonas temperatas (inter 66.56° et 40°)
in duas zonas subtropicas (inter 40° et 23.44° i.e. circulos Solis vertentis (et aestivum et
brumalem)
in zonamque tropicam (inter circulos Solis vertentis).

Zonae polares

Zona polaris borealis arctis vocatur, maiore e parte mare est. Zona polaris australis antarctis vocatur,
maxima e parte continens Antarctica est. Propria harum zonarum sunt multa nix vel glacies, frigus, sed
etiam dies vel nox semestris. Videntur etiam aurorae boreales.

Zonae temperatae

Zonae temperatae a circulis polaribus ad 40° latitudinis patent. In zonis temperatis tempora anni (ver, aestas,
autumnus, hiemps) manifeste dignoscuntur, et spatium diei noctisque in cursu anni valde variatur. Arbores
imprimis sunt coniferae vel frondeae, quae frondem autumno amittunt.

Zonae subtropicae

Hae inter 40° latitudinis et circulum solstitialem (Cancri) vel circulum brumalem (Capricorni) sitae sunt.
Spatium diei noctisque paulum tantum variatur. Hae regiones dignoscuntur: aridae, hieme umidae, aestate
umidae, semper umidae. In aliis regionibus, e.g. circum mare Internum, multa et varia genera satorum
crescunt, in aliis parca, in desertis sicut Sahara nulla.

Zona tropica

Haec zona ab utraque parte circuli aequinoctialis ad circulos solstitialem et brumalem spectat. In zona
tropica, et dies et noctes semper duodecim horas manent. Sol autem partim per meridiem, partim medium
per caelum, partim per septentrionalem cursum diei facit, unde verbum tropicae ortum est (Graece: τρόπος
'versio').

Dignoscuntur regiones tropicae semper umidae et aliquotiens umidae. Illis non sunt tempora anni; his autem
tempus aridum et tempus pluviosum. Proprii eis sunt campi ampli, ubi herbae graminaque varia crescunt.
Qui campi in Africa savanna, in America Meridionali pantanal, vocantur. Illis regionibus semper umidis
etiam propriae sunt silvae incaeduae, quae etiam silvae pluviales tropicae vocantur, quaeque generibus et
arborum et florum et bestiarum abundant.

De temporibus anni

Cum axis Telluris ad lineam eclipticam 23.44° inclinatus sit, tempora anni sunt varia, in primis in zonis
temperatis. Haec enim inclinatio efficit, ut dies vere ac aestate longiores sint noctibus et tum terrae mariaque
plus radiorum solis accipiant. Dies praecipui sunt:

21 Decembris: Solstitium (brumale). Sol in tropico Capricorni (brumali) iter per caeli verticem facit. In
hemisphaera septentrionali, dies brevissimus adest et hiems incipit; in hemisphaera australi, dies longissimus
est et aestas incipit. In polo arctico media nox adest; in polo australi meridies.

20 Martii: Aequinoctium (vernale). Ubique terrarum dies et nox duodecim horas manent. In septentrionibus
ver incipit; in austro autumnus. Sol in linea aequinoctiali per caeli verticem iter diei facit.
21 Iunii: Solstitium (aestivum). Sol in circulo Cancri (solstitiali aestivo) iter per caeli verticem facit, diem
longissimum et aestatem incipiens in septentrionalibus, diem brevissimum et hiemem incipiens in australi.

22 Septembris: Aequinoctium (autumnale). Sol in linea aequinoctiali iter per caeli verticem facit. In
septentrionibus incipit autumnus, in austro ver.

Quod homo efficit

Homines priores erant pauci, et venationibus collectionibusque vescebantur. Rebus novis neolithicis factis,
agricultura et pecuaria coeperunt (in "luna dimidia frugifera" millennio undecimo, in Sina millennio octavo,
et in terra nunc Mexicana millennio sexto a.C.n.). Inde segetes plantaeque sata naturalia depulerunt.
Inductione industriarum (a saeculo undevicensimo) non solum regiones amplissimae mutatae sunt, sed
etiam pollutio aquarum, humorum, aeris crevit. Gasa sicut carbonii dioxidum Tellurem calefacere itaque
caelum mundanum mutare videntur. Numerus autem hominum crescere nondum desiit. Anno 1920 1800
millionesdubsig hominum Tellurem incolebant; anno 2005 6400 milliones; anno 2050 plures quam 9000
milliones fore divinantur. Homo iam effecturus est, ut paene totidem genera bestiarum satorumque
exstinguantur atque in fine aevi cretacei exstincta sunt.

Tellus interdiu. Tellus noctu.

Nexus interni
Continens
Dies Telluris
Geologia
Historia terrae
Lacus
Montes Telluris
Mundus
Mythus Telluris planae
Scientia telluris
Tonitruum

Notae
1. Drinkwater, Mark; Kerr, Yann; Font, Jordi; Berger, Michael (Februario 2009). "Exploring the
Water Cycle of the ‘Blue Planet’: The Soil Moisture and Ocean Salinity (SMOS) mission" (htt
p://www.esa.int/esapub/bulletin/bulletin137/bul137b_drinkwater.pdf). ESA Bulletin (European
Space Agency) (137): 6–15.
2. "The 'Highest' Spot on Earth," (http://www.npr.org/templates/story/story.php?storyId=942816
3) apud www.npr.org.
3. "The 'Highest' Spot on Earth," (http://www.npr.org/templates/story/story.php?storyId=942816
3) apud www.npr.org.

Bibliographia
Allen, Clabon Walter, et Arthur N. Cox. 2000. Allen's
Astrophysical Quantities. Springer. ISBN 0387987460.
Butler, R. F. 1992. Paleomagnetism: Magnetic Domains
to Geologic Terranes. Blackwell Scientific Publications.
ISBN 0-86542-070-X.
The Cambridge Atlas of Astronomy. 1985. Cantabrigiae:
Cambridge University Press & Newnes Books.
Campbell, W. H. 2003. Introduction to Geomagnetic
Fields. Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN
0-521-82206-8.
Canup, R., et E. Asphaug. 2001. "Origin of the Moon in a
Giant Impact near the End of the Earth's Formation."
Primum "ortus Telluris" -
Nature 412: 708–12.
photographema ab astronautis ex
Comins, Neil F. 2001. Discovering the Essential astronavi Apolline 8 factum
Universe. Editio secunda. W. H. Freeman. ISBN 0-7167-
5804-0.
Dalrymple, G .B. 1991. The Age of the Earth. Stanford University Press. ISBN 0-8047-1569-
6.
Dalrymple, G. B. 2001. "The Age of the Earth in the Twentieth Century: A Problem (Mostly)
Solved." In Geological Society Special Publications 190: 205–221.
Dole, S. H. 1970. Habitable Planets for Man. Editio secunda. American Elsevier Publishing
Co. ISBN 0-444-00092-5.
Doolittle, W. F. 2000. "Uprooting the Tree of Life." Scientific American 282 (6): 90–95.
Drinkwater, Mark; Kerr, Yann; Font, Jordi; Berger, Michael (Februarius 2009). "Exploring
the Water Cycle of the ‘Blue Planet’: The Soil Moisture and Ocean Salinity (SMOS)
mission" (http://www.esa.int/esapub/bulletin/bulletin137/bul137b_drinkwater.pdf). ESA
Bulletin (European Space Agency) (137): 6–15
Duff, D. 1993. Holmes' Principles of Physical Geology. Editio 4a. Chapman & Hall. ISBN 0-
412-40320-X.
Dutch, S. I. 2002. "Religion as Belief versus Religion as Fact." Journal of Geoscience
Education 50 (2): 137–44.
Edis, T. 2003. A World Designed by God: Science and Creationism in Contemporary Islam.
Amherst: Prometheus. ISBN 1-59102-064-6.
Emilliani, Cesare. 1992. Planet Earth: Cosmology, Geology, and the Evolution of Live and
Environment. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-40949-7.
Fowler, C. M. R. 1990. The Solid Earth: An Introduction to Global Geophysics. Cantabrigiae:
Cambridge University Press. ISBN 0-521-38590-3.
Gould, Stephen Jay. 1994. "The Evolution of Life on Earth." Scientific American.
Harrison, R. M., et R. E. Hester. 2002. Causes and Environmental Implications of Increased
UV-B Radiation. Royal Society of Chemistry. ISBN 0-85404-265-2.
Hillebrand, H.. 2004. "On the Generality of the Latitudinal Gradient." American Naturalist 163
(2): 192–211.
Kasting, J. F. 1988. "Runaway and Moist Greenhouse Atmospheres and the Evolution of
Earth and Venus." Icarus 74: 472–94.
Kelley, Kevin W., ed 1989. Der Heimatplanet. Frankfurt am Main: Zweitausendeins. ISBN 3-
86150-029-9.
Kirschvink, J. L. 1992. "Late Proterozoic Low-Latitude Global Glaciation: The Snowball
Earth." In The Proterozoic Biosphere: A Multidisciplinary Study, ed J. W. Schopf, C. Klein, et
D. Des Maris, 51–52. Cambridge University Press. ISBN 0-521-36615-1.
Laskar, J., P. Robutel, F. Joutel, M. Gastineau, A. C. M. Correia, et B. Levrard, B.. 2004. "A
Long-Term Numerical Solution for the Insulation Quantities of the Earth." Astronomy and
Astrophysics 428: 261–85.
Liu, S. C., et T. M. Donahue. 1974. "The Aeronomy of Hydrogen in the Atmosphere of the
Earth." Journal of Atmospheric Sciences 31 (4): 1118-36.
Liungman, C. G. 2004. Symbols: Encyclopedia of Western Signs and Ideograms. Novi
Eboraci: Ionfox AB. ISBN 91-972705-0-4.
Macdougall, J. D. 2000. Eine kurze Geschichte der Erde. Econ Taschenbuchverlag. ISBN 3-
612-26673-X.
Mill, H. R. 1893. "The Permanence of Ocean Basins." The Geographical Journal 1 (3): 230–
34.
Morbidelli, A., J. Chambers, J. I. Lunine, J. M. Petit, F. Robert, G. B. Valsecchi, et K. E. Cyr.
2000. "Source Regions and Time Scales for the Delivery of Water to Earth." Meteoritics &
Planetary Science 35 (6): 1309–20.
Moran, J. M. 2005. Weather, in het World Book Online Reference Center. NASA/World Book.
Morgan, J. W., et E. Anders. 1980. "Chemical Composition of Earth, Venus, and Mercury."
Proceedings of the National Academy of Sciences 71 (12): 6973–77.
Mullen, L.. 2002. "Salt of the Early Earth." NASA Astrobiology Magazine.
Murphy, J. B., et R. D. Nance. 1965. "How Do Supercontinents Assemble?" American
Scientist 92: 324–33.
Oldroyd, David. 1998. Die Biographie der Erde. Zweitausendeins. ISBN 3-86150-285-2.
Patterson, C. 1956. "Age of Meteorites and the Earth." Geochimica et Cosmochimica Acta
10: 230–37.
Pidwirny, M.. 2006. Fundamentals of Physical Geography. (http://www.PhysicalGeography.n
et)
Raup, D. M., et J. J. Sepkoski. 1982. "Mass Extinctions in the Marine Fossil Record."
Science 215 (4539): 1501–03.
Rona, P. A. 2003. "Resources of the Sea Floor." Science 299 (5607): 673–74.
Ross, M. R. 2005. "Who Believes What? Clearing up Confusion over Intelligent Design and
Young-Earth Creationism." Journal Of Geoscience Education 53 (3): 319.
Sackmann, I.-J., A. I. Boothroyd, K. E. Kraemer. 1993. "Our Sun: III: Present and Future."
Astrophysical Journal 418: 457–48.
Schröder, K.-P., et R. C. Smith. 2008. "Distant Future of the Sun and Earth Revisited."
Monthly Notices of the Royal Astronomical Society.
Scott, M. 2006. Earth's Big Heat Bucket. NASA Earth Observatory.
Shiklomanov, I. A., ed. 1999. World Water Resources and Their Use Beginning of the 21st
Century. Sancti Petersburgi: UNESCO & State Hydrological Institute.
Stanley, S. M. 1999. Earth System History. Novi Eboraci: W. H. Freeman & Co. ISBN 0-
7167-2882-6.
Tinetti, G., A. Vidal-Madjar, M.-C. Liang, J.-P. Beaulieu, Y. Yung, S. Carey, R. J. Barber, J.
Tennyson, I. Ribas, N. Allard, G. E. Ballester, D. K. Sing, et F. Selsis. 2007. "Water Vapour in
the Atmosphere of a Transiting Extrasolar Planet." Nature 448: 169–171.
Ward, P. D., et D. Brownlee. 2004. The Life and Death of Planet Earth: How the New
Science of Astrobiology Charts the Ultimate Fate of Our World. H. Holt & Co. ISBN 0-8050-
7512-7.
Ward, P. D., et D. Brownlee. 2000. Rare Earth: Why Complex Life is Uncommon in the
Universe. Novi Eboraci: Springer-Verlag. ISBN 0387987010.
Williams, D. M., et J. F. Kasting. 1996. "Habitable Planets with High Obliquities." Lunar and
Planetary Science 27: 1437–38.

Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tellurem spectant.
Vide Tellus apud Viciviam.
"Astronomy Cast" (Audio—Cain/Gay), (http://www.astronomycast.com/stars/episode-51-eart
h/) apud www.astronomycast.com.
Descriptio Telluris (http://solarsystem.nasa.gov/planets/profile.cfm?Object=Earth) a NASA's
Solar System Exploration composita (http://solarsystem.nasa.gov/).
Geody—Visita Terram, (http://www.geody.com/) apud www.geody.com.
Mutationes climatis faciunt ut forma Telluris mutetur (NASA), (http://www.nasa.gov/centers/g
oddard/earthandsun/earthshape.html) apud www.nasa.gov.
Observatorium Telluris, (http://earthobservatory.nasa.gov/) apud earthobservatory.nasa.gov.
Porta ad Photographiam Telluris ab Astronautis Factam, (https://web.archive.org/web/20090
430041323/http://eol.jsc.nasa.gov/Coll/weekly.htm) apud eol.jsc.nasa.gov.
Programma de Geomagnetismo USGS, (https://geomag.usgs.gov/) apud geomag.usgs.gov.

Systema Solare nostrum

Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Tellus_(planeta)&oldid=3778363"

You might also like