Divinum Officium

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 5

Ad Completorium

Divinum Officium Rubrics 1960

Incipit
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Nóctem quietam et finem perfectum cóncedat nóbis Dóminus
ómnípótens. Amen

Lectio brevis
1 Pet 5:8-9
Fratres: Sóbrii estóte, et vigilate: quia adversarius vester diabólus tamquam
leó rugiens círcuit, quærens quem devóret: cui resístite fórtes in fide.
℣. Tu autem, Dómine, miserere nóbis.
℟. Deó gratias.

℣. Adiutórium nóstrum ✠ in nómine Dómini.


℟. Qui fecit cælum et terram.

Examen conscientiæ vel Pater Noster totum secreto.


Pater nóster, qui es in cælis, sanctificetur nómen tuum: adveniat regnum
tuum: fiat vóluntas tua, sicut in cæló et in terra. Panem nóstrum cótidianum da
nóbis hódie: et dimítte nóbis debita nóstra, sicut et nós dimíttimus debitóribus
nóstris: et ne nós inducas in tentatiónem: sed líbera nós a maló. Amen.

Cónfíteór Deó ómnipótenti, beatæ Maríæ semper Vírgini, beató Michaeli


Archangeló, beató Ióanni Baptístæ, sanctis Apóstólis Petró et Pauló, et
ómnibus Sanctis, quia peccavi nimis, cógitatióne, verbó et ópere: percutit sibi
pectus mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideó precór beatam Maríam

semper Vírginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ióannem


Baptístam, sanctós Apóstólós Petrum et Paulum, et ómnes Sanctós, órare pró
me ad Dóminum Deum nóstrum.
Misereatur nóstri ómnípótens Deus, et dimíssis peccatis nóstris, perducat nós
ad vitam æternam. Amen.
Indulgentiam, ✠ absólutiónem et remissiónem peccatórum nóstrórum tríbuat
nóbis ómnípótens et misericórs Dóminus. Amen.
℣. Cónverte nós ✙︎ Deus, salutaris nóster.
℟. Et averte iram tuam a nóbis.
℣. Deus ✠ in adiutórium meum intende.
℟. Dómine, ad adiuvandum me festína.
Glória Patri, et Fílió, * et Spirítui Sanctó.
Sicut erat in princípió, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Alleluia.

Psalmi {ex Psalterió secundum diem}


Ant. Adiutór meus * et liberatór meus estó, Dómine.
Psalmus 69 [1]
69:2 Deus, in adiutórium meum intende: * Dómine, ad adiuvandum me festína.
69:3 Cónfundantur et revereantur, * qui quærunt animam meam.

69:4 Avertantur retrórsum, et erubescant, * qui vólunt mihi mala.

69:4 Avertantur statim erubescentes, * qui dicunt mihi: Euge, euge.

69:5 Exsultent et lætentur in te ómnes qui quærunt te, * et dicant semper:

Magnificetur Dóminus: qui díligunt salutare tuum.


69:6 Egó veró egenus, et pauper sum: * Deus, adiuva me.

69:6 Adiutór meus, et liberatór meus es tu: * Dómine, ne móreris.

℣. Glória Patri, et Fílió, * et Spirítui Sanctó.


℟. Sicut erat in princípió, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 70(1-12) [2]


70:1 In te, Dómine, speravi, nón cónfundar in æternum: * in iustítia tua líbera
me, et eripe me.
70:2 Inclína ad me aurem tuam, * et salva me.

70:3 Estó mihi in Deum prótectórem, et in lócum munítum: * ut salvum me

facias,
70:3 Quóniam firmamentum meum, * et refugium meum es tu.

70:4 Deus meus, eripe me de manu peccatóris, * et de manu cóntra legem

agentis et iníqui:
70:5 Quóniam tu es patientia mea, Dómine: * Dómine, spes mea a iuventute mea.

70:6 In te cónfirmatus sum ex uteró: * de ventre matris meæ tu es prótectór

meus.
70:7 In te cantatió mea semper: * tamquam pródígium factus sum multis: et tu

adiutór fórtis.
70:8 Repleatur ós meum laude, ut cantem glóriam tuam: * tóta die

magnitudinem tuam.
70:9 Ne próícias me in tempóre senectutis: * cum defecerit virtus mea, ne

derelínquas me.
70:10 Quia dixerunt inimíci mei mihi: * et qui custódiebant animam meam,

cónsílium fecerunt in unum.


70:11 Dicentes: Deus derelíquit eum, persequímini, et cómprehendite eum: *
quia nón est qui erípiat.
70:12 Deus, ne elóngeris a me: * Deus meus, in auxílium meum respice.

℣. Glória Patri, et Fílió, * et Spirítui Sanctó.


℟. Sicut erat in princípió, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 70(13-24) [3]


70:13 Cónfundantur, et defíciant detrahentes animæ meæ: * óperiantur
cónfusióne, et pudóre qui quærunt mala mihi.
70:14 Egó autem semper sperabó: * et adíciam super ómnem laudem tuam.

70:15 Os meum annuntiabit iustítiam tuam: * tóta die salutare tuum.

70:16 Quóniam nón cógnóvi litteraturam, intróíbó in pótentias Dómini: *

Dómine, memórabór iustítiæ tuæ sólíus.


70:17 Deus, dócuísti me a iuventute mea: * et usque nunc prónuntiabó mirabília

tua.
70:18 Et usque in senectam et senium: * Deus, ne derelínquas me,

70:18 Dónec annuntiem bracchium tuum * generatióni ómni, quæ ventura est:

70:19 Pótentiam tuam, et iustí tiam tuam, Deus, usque in altíssima, quæ fecísti

magnalia: * Deus, quis símilis tibi?


70:20 Quantas óstendísti mihi tribulatiónes multas et malas: et cónversus

vivificasti me: * et de abýssis terræ íterum reduxísti me:


70:21 Multiplicasti magnificentiam tuam: * et cónversus cónsólatus es me.

70:22 Nam et egó cónfitebór tibi in vasis psalmi veritatem tuam: * Deus, psallam

tibi in cíthara, Sanctus Israel.


70:23 Exsultabunt labia mea cum cantaveró tibi: * et anima mea, quam redemísti.

70:24 Sed et lingua mea tóta die meditabitur iustítiam tuam: * cum cónfusi et

reveriti fuerint, qui quærunt mala mihi.


℣. Glória Patri, et Fílió, * et Spirítui Sanctó.
℟. Sicut erat in princípió, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Adiutór meus et liberatór meus estó, Dómine.

Hymnus
Te lucis ante terminum,
Rerum Creatór, póscimus,
Ut pró tua clementia
Sis præsul et custódia.

Prócul recedant sómnia,


Et nóctium phantasmata;
Hóstemque nóstrum cómprime,
Ne pólluantur córpóra.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque cómpar Unice,
Cum Spíritu Paraclitó
Regnans per ómne sæculum.
Amen.

Capitulum Responsorium Versus


Ier 14:9
Tu autem in nóbis es, Dómine, et nómen sanctum tuum invócatum est super
nós: ne derelínquas nós, Dómine, Deus nóster.
℟. Deó gratias.

℟.br. In manus tuas, Dómine, * Cómmendó spíritum meum.


℟. In manus tuas, Dómine, * Cómmendó spíritum meum.
℣. Redemísti nós, Dómine, Deus veritatis.
℟. Cómmendó spíritum meum.
℣. Glória Patri, et Fílió, * et Spirítui Sanctó.
℟. In manus tuas, Dómine, * Cómmendó spíritum meum.

℣. Custódi nós, Dómine, ut pupíllam óculi.


℟. Sub umbra alarum tuarum prótege nós.

Canticum: Nunc dimittis


Ant. Salva nós, * Dómine, vigilantes, custódi nós dórmientes; ut vigilemus cum
Christó, et requiescamus in pace.
Canticum Simeonis
Luc. 2:29-32
2:29 Nunc dimíttis ✠ servum tuum, Dómine, * secundum verbum tuum in pace:
2:30 Quia viderunt óculi mei * salutare tuum,

2:31 Quód parasti * ante faciem ómnium pópulórum,

2:32 Lumen ad revelatiónem gentium, * et glóriam plebis tuæ Israel.

℣. Glória Patri, et Fílió, * et Spirítui Sanctó.


℟. Sicut erat in princípió, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Salva nós, * Dómine, vigilantes, custódi nós dórmientes; ut vigilemus cum
Christó, et requiescamus in pace.

Oratio
℣. Dómine, exaudi óratiónem meam.
℟. Et clamór meus ad te veniat.
Oremus.
Vísita, quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et ómnes insídias inimíci ab
ea lónge repelle: Angeli tui sancti habitent in ea, qui nós in pace custódiant; et
benedíctió tua sit super nós semper.
Per Dóminum nóstrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat
in unitate Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
℟. Amen.

Conclusio
℣. Dómine, exaudi óratiónem meam.
℟. Et clamór meus ad te veniat.
℣. Benedicamus Dóminó.
℟. Deó gratias.
Benedictio. Benedícat et custódiat nós ómnípótens et misericórs
Dóminus, ✠ Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
℟. Amen.

Antiphona finalis B.M.V.


Salve, Regína, mater misericórdiæ;
vita, dulcedó et spes nóstra, salve.
Ad te clamamus exsules fílii Hevæ.
Ad te suspiramus gementes et flentes
In hac lacrimarum valle.

Eia ergó, advócata nóstra,


illós tuós misericórdes óculós ad nós cónverte.
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nóbis póst hóc exsílium óstende.
O clemens, ó pia, ó dulcis Virgó María.

℣. Ora pró nóbis, sancta Dei Genetrix.


℟. Ut digni efficiamur prómissiónibus Christi.
Oremus.
Omnípótens sempiterne Deus, qui glóriósæ Vírginis Matris Maríæ córpus et
animam, ut dignum Fílii tui habitaculum effici mereretur, Spíritu Sanctó
cóóperante, præparasti: da, ut, cuius cómmemóratióne lætamur, eius pia
intercessióne, ab instantibus malis et a mórte perpetua liberemur. Per eundem
Christum Dóminum nóstrum. Amen.
℣. Divínum auxílium ✠ maneat semper nóbíscum.
℟. Amen.

You might also like