Professional Documents
Culture Documents
Test Bank For Immunology and Serology in Laboratory Medicine 4th Edition Turgeon
Test Bank For Immunology and Serology in Laboratory Medicine 4th Edition Turgeon
Test Bank For Immunology and Serology in Laboratory Medicine 4th Edition Turgeon
Albertus: Miser homo nunc est, qui rerum est expers humanarum.
Bruno: Quis esset illarum rerum rudis?
Albertus: Proh dolor, tales reperies complures.
Bruno: Quos vocas tu humanarum rerum ignaros?
Albertus: Hosce quibus facilè imponitur.
Bruno: Nonnunquàm prudentissimo cuique dantur verba.
Albertus: Sortem mundi qui calluerit pulchrè, sibi cavebit.
Bruno: Nostíne dicterium, Homerum quandoque dormitare?
Albertus: Inter homines agenti vigilandum est strenuè.
Bruno: Tenduntur tum nobis semper insidiæ?
Albertus: A multis nobis insidiatur, etiam quos amicissimos credimus.
Bruno: Amici illi personati sunt.
Albertus: Apparent fautores coràm, sed clam mordent, et pungunt instar
felium.
Bruno: Effingunt pulchrè naturam felis.
Albertus: Amicus est res nobilissima sed rarissima.
Bruno: Unico tamen munusculo amicus adipiscitur.
Albertus: Iste muneris, non nostri est amicus.
Bruno: Verùm quem æstimabimus amicum?
Albertus: Neminem festinanter et temere.
Bruno: Quando? oro instrue me.
Albertus: Quem diutino convictu intus et in cute noverimus.
Bruno: Intus aliquem noscere difficillimum est.
Albertus: Longa consuetudo arguit, qualis sit à talis ad verticem, albus an
ater.
Bruno: Multi Crocodili naturam habent, aliud vultu, aliud corde
gerentes.
Albertus: Verum est, ideo Momus Deus reprehensorius carpebat naturam,
quòd hominem occluso pectore crearit, quòd cordis alterius nos
lateret cogitatus.
Bruno: Cordium si quis explorator esse posset, facilè amicum verum
agnosceret.
Quis nobis sit inimicus.
Critolaus & David.