ILL2 08 Causais Temporais

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 2

Departamento de Estudos Clássicos – Introdução à Língua Latina II

Turma 1 – André Simões

Ficha VIII

I. Orações subordinadas circunstanciais temporais


• Cum + indicativo (geralmente)
Is qui non defendit iniuriam neque propulsat cum potest iniuste facit. (Cícero, Off. 3.74)

• Vbi + indicativo
Vbi abit, conclamo. (Plauto, Mil. 168)

• Vt + indicativo
Nam, ut illos de re publica libros edidisti, nihil a te sane accepimus. (Cícero, Brut. 10)

• Dum + indicativo/conjuntivo
Da mihi suauium, dum illic bibit. (Plauto, Stich. 764)
Expecta, amabo te, dum Atticum conueniam. (Cícero, Ad Att. 7.14)

• Donec + indicativo/conjuntivo
• Quoad
• Priusquam
• Postquam

II. Orações subordinadas circunstanciais causais


• Quod + indicativo/conjuntivo
Torquatus […] filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnauerat, necari iussit. (Salústio, Cat. 52.30)
Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset. (Cícero, Tusc. 4.44)
• Quia + indicativo
• Quoniam + indicativo/conjuntivo
• Cum + conjuntivo
Cum summus mons a Labieno teneretur, Cosidius […] ad eum uenit. (César, Bell. Gall. 1.22.1)
A

Amissum non flet cum sola est Gellia patrem; Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
si quis adest, iussae prosiliunt lacrimae. Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?
Non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit: (Marcial 2.80)
ille dolet uere qui sine teste dolet.
(Marcial 1.33)
Callidus imposuit nuper mihi copo Rauennae: Cum me captares, mittebas munera nobis:
cum peterem mixtum, uendidit ille merum. postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.
(Marcial 3.57 ut captum teneas, capto quoque munera mitte,
de cauea fugiat ne male pastus aper.
(Marcial 8.88)
Cur homo torquetur? Ne fastus ei dominetur. Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones
Cur homo torquetur? Vt ei meritum cumuletur. et leopardos et ursos exarmatos inmittebat, ita ut
Cur homo torquetur? Vt Christus glorificetur. expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos cum
Cur homo torquetur? Vt poenis culpa pietur. luce uel, quod est grauius, nocte inuenirent, ex quo
Cur homo torquetur? Vt dupliciter crucietur. plerique exanimati sunt.
(Carmina Burana 32) (Historia Augusta, Heliogabalus 2.25)
B

1 De timore Dei. Enoch philosophus, qui linguā arabicā cognominatur Edric, dixit filio suo: “Timor
2 Domini sit negotiatio tua, et ueniet tibi lucrum sine labore.”
3 Dixit alius philosophus: “Qui timet Deum, omnia timent eum; qui uero non timet Deum, timet omnia.”
4 Dixit alius philosophus: “Qui timet Deum, diligit Deum; qui diligit Deum, oboedit Deo.”
5 Dixit arabs in uersu suo: “Inoboediens es Deo: simulas tamen te eum amare, et incredibile est; si enim uere
6 amares, oboedires ei. Nam qui amat, oboedit.”
7 De hypocrisi. Dixit Socrates discipulis suis: “Videte ne sitis Deo oboedientes et inoboedientes in
8 eodem.” Dicunt ei: “Enuclea nobis quod dicis.” Qui ait: “Dimittite hypocrisim! Est enim hypocrisis coram
9 hominibus simulare se oboedire Deo, in occulto uero inoboedientem esse.” Dicit ei unus ex discipulis:
10 “Estne aliud genus hypocrisis, unde homini cauendum sit?” Dicit Socrates: “Est homo qui in aperto et in
11 occulto oboedire se Deo ostendit, ut sanctus ab hominibus habeatur, et ab eis ideo plus honoretur. Est alius
12 isto subtilior, qui hanc relinquit hypocrisim, ut maiori deseruiat. Cum enim ieiunat uel elemosinam facit et
13 ab eo quaeritur si fecerit, respondet: 'Deus scit!' uel: 'non', ut in maiori reuerentia habeatur et dicatur quia
14 hypocrita non est qui hominibus factum suum nolit propalari. Credo etiam paucos esse, qui aliquo huius
15 hypocrisis genere non participent. Videte igitur ne hac seducti, laboris uestri praemio priuemini! (…)” Dicit
16 alius philosophus: “Si Deo firmiter inniteris, omnia erunt prospera quocumque ieris.”
17 De formica. De gallo. De cane. Balaam, qui lingua arabica uocatur Lucaman, dixit filio suo: “Fili, ne
18 sit formica sapientior te, quae congregat in aestate unde uiuat in hyeme. Fili, ne sit gallus uigilantior te, qui
19 in matutinis uigilat, et tu dormis. Fili, ne sit gallus fortior te, qui iustificat decem uxores suas, tu solam
20 castigare non potes. Fili, ne sit canis corde nobilior te, qui benefactorum suorum non obliuiscitur, tu autem
21 benefactorum tuorum obliuisceris. Fili, ne uideatur tibi parum unum habere inimicum uel nimium mille
22 habere amicos. Dico tibi:”
23 Exemplum de dimidio amico. Arabs moriturus uocato filio suo dixit: “Dic, fili, quot tibi, dum uixi,
24 adquisieris amicos!” Respondens filius dixit:” Centum, ut arbitror, mihi adquisiui amicos.” Dixit pater:
25 “Philosophus dicit: 'Ne laudes amicum, donec probaueris eum!' Ego quidem prior natus sum, et unius
26 dimidietatem uix mihi adquisiui. Tu ergo, centum quomodo tibi adquisisti? Vade igitur probare omnes, ut
27 cognoscas si quis omnium tibi perfectus erit amicus!” Dixit filius: “Quomodo probare consulis?” Dixit pater:
28 “Vitulum interfectum et frustatim comminutum in sacco repone, ita ut saccus forinsecus sanguine infectus
29 sit. Et cum ad amicum ueneris, dic ei: 'Hominem, care mi, forte interfeci; rogo te, ut eum secreto sepelias;
30 nemo enim te suspectum habebit, sicque me saluare poteris.'” Fecit filius sicut pater imperauit. Primus
31 autem amicus ad quem uenit dixit ei: “Fer tecum mortuum super collum tuum! Sicut fecisti malum, patēre
32 satisfactionem! In domum meam non introibis.” Cum autem per singulos sic fecisset, eodem responso ei
33 omnes responderunt. Ad patrem ergo rediens, nuntiauit quae fecerat. Dixit pater: “Contigit tibi quod dixit
34 philosophus: 'Multi sunt dum numerantur amici, sed in necessitate pauci.' Vade ad dimidium amicum meum
35 quem habeo et uide, quid dicat tibi.” Venit et sicut aliis dixerat, huic ait. Qui dixit: “Intra domum! Non est
36 hoc secretum quod uicinis debeat propalari.” Emissa ergo uxore cum omni familia sua, sepulturam fodit.
37 Cum autem ille omnia parata uideret, rem prout erat disseruit, gratias agens. Deinde patri retulit quae fecerat.
38 Pater uero ait: “Pro tali amico dicit philosophus: 'Hic est uere amicus qui te adiuuat, cum saeculum tibi
39 deficit.'”
Petrus Alfonsi (1062-1110), Disciplina Clericalis I
eodem – “ao mesmo tempo”.
-ne – partícula interrogatiua (“acaso”, “poruentura”...).
unde homini cauendum sit – “de que o homem se deua acautelar”.
habeatur – este uerbo tem aqui o sentido de “considerar”.
elemosina, -ae – “esmola”.
quia – “que” (conjunção).
ieris – ueja o uerbo eo, is, ire, ii, itum.
unius – genitivo do singular de unus, -a, -um
ita ut – de tal modo que
patēre = patēris (veja patior, -ĕris, pati, passus sum)
emissā … uxore – “tendo … mandado embora a mulher”

You might also like