Propuestatextosesión 11

You might also like

Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 4

Traducción, identificación, comentario métrico-

prosódico y comentario fonético morfológico de


estos términos: possit, docui, perturbarunt, ratio,
mortiferam, primum, semina, vitalia, nobis, ea,
elephas, sint, refert, consuevimus, achaeis, generi,
virum.
Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
mortiferam possit cladem conflare coorta
morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
expediam, primum multarum semina rerum
esse supra docui quae sint vitalia nobis,
1095
et contra quae sint morbo mortique necessest
multa volare;ea cum casu sunt forte coorta
et perturbarunt caelum, fit morbidus aër.
atque ea vis omnis morborum pestilitasque
aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
1100
per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
intempestivis pluviisque et solibus icta.
nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
temptari procul a patria qui cumque domoque
1105
adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
nam quid Brittannis caelum differre putamus,
et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
usque ad nigra virum percocto saecla colore?
1110
quae cum quattuor inter se diversa videmus
quattuor a ventis et caeli partibus esse,
tum color et facies hominum distare videntur
largiter et morbi generatim saecla tenere.
est elephas morbus qui propter flumina Nili
1115
gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
finibus. inde aliis alius locus est inimicus
partibus ac membris; varius concinnat id aër.
proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
1120
commovet atque aër inimicus serpere coepit,
ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
qua graditur conturbat et immutare coactat,
fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
1125
haec igitur subito clades nova pestilitasque
aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
aut etiam suspensa manet vis aëre in ipso
et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
1130
illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
consimili ratione venit bubus quoque saepe
pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
nec refert utrum nos in loca deveniamus
nobis adversa et caeli mutemus amictum,
1135
an caelum nobis ultro natura corumptum
deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
quod nos adventu possit temptare recenti.
Traducción, identificación, comentario métrico-
prosódico de los versos 970-979 y comentario
fonético morfológico de estos términos: aëre,
terrai, saecla, divom, inanis, mortalis, nil, cecidere,
necessest
Cedit enim rerum novitate extrusa vetustas 965
semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
Nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra.
Materies opus est ut crescant postera saecla,
quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque. 970
Sic alid ex alio numquam desistet oriri
vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
Respice item quam nil ad nos anteacta vetustas
temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
Hoc igitur speculum nobis natura futuri 975
temporis exponit post mortem denique nostram.
Numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
quicquam, non omni somno securius exstat?
Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo
prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis. 980
Nec miser inpendens magnum timet aëre saxum
Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
sed magis in vita divom metus urget inanis
mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
Nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem 985
nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
perpetuam aetatem possunt reperire profecto:
quamlibet immani proiectu corporis exstet,
qui non sola novem dispessis iugera membris
optineat, sed qui terrai totius orbem, 990
non tamen aeternum poterit perferre dolorem
nec praebere cibum proprio de corpore semper.
Sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
quem volucres lacerant atque exest anxius angor
aut alia quavis scindunt cuppedine curae. 995
Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
qui petere a populo fasces saevasque secures
imbibit et semper victus tristisque recedit
Nam petere imperium quod inanest nec datur umquam,
atque in eo semper durum sufferre laborem, 1000
hoc est adverso nixantem trudere monte
saxum, quod tamen summo iam vertice rusum
volvitur et plani raptim petit aequora campi.

Traducción e identificación
Nunc age quod superest cognosce et clarius audi.
Nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
percussit thyrso laudis spes magna meum cor
et simul incussit suavem mi in pectus amorem
Musarum, quo nunc instinctus menti vigenti 925
avia Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo. Iuvat integros accedere fontis
atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
insignemque meo capiti petere inde coronam
unde prius nulli velarint tempora Musai; 930
primum quod magnis doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsolvere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
Id quoque enim non ab nulla ratione videtur; 935
Sed veluti pueris absinthia taetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flavoque liquore,
ut puerorum aetas improvida ludificetur
labrorum tenus, interea perpotet amarum 940
absinthi laticem deceptaque non capiatur,
sed potius tali pacto recreata valescat,
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti 945
carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi musaeo dulci contingere melle,
si tibi forte animum tali ratione tenere
versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
naturam rerum qua constet compta figura. 950
Sed quoniam docui solidissima materiai
Corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
Nunc age, summai quaedam sit finis eorum
Necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
Seu locus ac spatium res in quo quaeque gerantur, 955
Pervideamus utrum finitum funditus omne
Constet an inmensum pateat vasteque profundum.

You might also like