Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 4

VI.

Necessariae accommodationes
23 Hic Catechismus in expositione insistit doctrinali. Ipse enim auxilium afferre intendit
ut fides profundius cognoscatur. Eo ipso ad id dirigitur ut haec ad maturitatem
perducatur fides, ut in vita altiores agat radices atque ut in testimonio exhibito
eluceat(8).
(8) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, CTR 20-22: AAS 71 (1979) 1293-
1296; Ibid, CTR 25: AAS 71 (1979) 1297-1298.

24 Propter ipsum scopum ab eo intentum, hic Catechismus non quaerit expositionis et


methodorum catecheticarum peragere accommodationes, quae a diversitate
culturarum, aetatum, spiritualis maturitatis, socialium et ecclesialium habitudinum
eorum postulantur, ad quos dirigitur catechesis. Hae prorsus necessariae
accommodationes ad peculiares pertinent catechismos, et adhuc amplius ad eos qui
christifideles instituunt.
« Qui docendi munus exercet, omnia omnibus efficiatur, ut et omnes Christo lucrifaciat
(...). Neque vero unius tantum generis homines fidei suae commissos esse arbitretur,
ut praescripta quadam et certa docendi formula erudire, atque ad veram pietatem
instituere aeque omnes fideles possit: sed cum alii veluti modo geniti infantes sint, alii
in Christo adolescere incipiant, nonnulli vero quodammodo confirmata sint aetate,
necesse est diligenter considerare, quibus lacte, quibus solidiore cibo opus sit (...). Id
vero Apostolus (...) observandum indicavit (...) ut videlicet intelligerent qui ad hoc
ministerium vocati sunt, ita in tradendis fidei mysteriis, ac vitae praeceptis doctrinam
ad audientium sensum atque intelligentiam accommodari oportere »(9).
(9) Catechismus Romanus seu ex decreto Concilii Tridentini ad parochos, Pii V Pontificis
Maximi iussu editus, Praefatio, 11: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona
1989) p. 11.

Super omnia - caritas


25 Ad hanc praesentationem concludendam in memoriam expedit revocare hoc
pastorale principium quod Catechismus Romanus profert:
« Haec nimirum est via illa excellentior, quam (...) Apostolus demonstravit, cum
omnem doctrinae et institutionis suae rationem ad charitatem, quae numquam excidit,
dirigeret. Sive enim credendum, sive sperandum, sive agendum aliquid proponatur, ita
in eo semper charitas Domini nostri commendari debet, ut quivis perspiciat omnia
perfectae christianae virtutis opera non aliunde quam a dilectione ortum habere,
neque ad alium finem, quam ad dilectionem referenda esse »(10).
(10) Catechismus Romanus, Praefatio 10: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-
Pamplona 1989) p. 10.

PARS PRIMA

PROFESSIO FIDEI

SECTIO PRIMA

CREDO - CREDIMUS

26 Cum nostram profitemur fidem, verbo incipimus: « Credo » vel « Credimus ».


Antequam Ecclesiae fidem exponamus, qualem in Symbolo confitemur, qualis in
liturgia celebratur, qualis in vitam per mandatorum observantiam ducitur atque per
orationem, quaestionem nobis proponamus: quid « credere » significet. Fides est
responsio ab homine data Deo, qui Se illi revelat et donat, simul abundantissimam
afferens lucem homini in sensum vitae suae inquirenti ultimum. Hanc igitur hominis
inquisitionem imprimis consideramus (caput primum), deinde Revelationem divinam,
per quam Deus homini occurrit (caput secundum), denique fidei responsum (caput
tertium).

CAPUT PRIMUM
HOMO EST DEI « CAPAX »

I. De desiderio Dei
27 Dei desiderium in corde hominis est inscriptum, quia homo a Deo et ad Deum
creatus est; Deus autem hominem ad Se allicere non desinit, et solummodo in Deo
inveniet homo veritatem et beatitudinem quas indesinenter exquirit:
« Dignitatis humanae eximia ratio in vocatione hominis ad communionem cum Deo
consistit. Ad colloquium cum Deo iam inde ab ortu suo invitatur homo: non enim
exsistit, nisi quia, a Deo ex amore creatus, semper ex amore conservatur; nec plene
secundum veritatem vivit, nisi amorem illum libere agnoscat et Creatori suo se
committat »(11).
(11) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 19: AAS 58 (1966) 1038-
1039.

28 Homines, in historia sua ad haec usque tempora, multiplici modo, suam Dei
inquisitionem expresserunt suis religiosis et persuasionibus et se gerendi rationibus
(precibus, sacrificiis, cultibus, meditationibus etc.). Hae expressionis formae,
quamquam ambiguitates secum ferre possunt, ita sunt universales, ut homo ens
religiosum appellari possit:
Deus « fecit (...) ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem
terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, quaerere Deum si
forte attrectent Eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In
Ipso enim vivimus et movemur et sumus » (Ac 17,26-28).

29 Attamen homo « hanc intimam ac vitalem cum Deo coniunctionem »(12) oblivisci,
neglegere, immo explicite reiicere potest. Tales habitudines e fontibus valde diversis
possunt oriri:(13) e rebellione contra malum quod est in mundo, e religiosis ignorantia
vel indifferentia, e saeculi et divitiarum sollicitudine (cf. Mt 13,22), e pravo credentium
exemplo, e cogitationum tendentiis religioni adversantibus, ex habitudine denique
hominis peccatoris ob timorem se a Deo abscondentis (cf. Gn 3,8-10) et ab Eius
vocatione fugientis (cf. Ion 1,3).
(12) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 19: AAS 58 (1966) 1039.
(13) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 19-21: AAS 58 (1966)
1038-1042.

30 « Laetetur cor quaerentium Dominum » (Ps 105,3). Si homo potest Dei oblivisci aut
Illum respuere, Ipse tamen Deus omnem hominem ad Ipsum quaerendum vocare non
desinit, ut homo vivat et beatitudinem inveniat. Haec autem inquisitio ab homine
requirit totum eius intelligentiae nisum, eius voluntatis rectitudinem, « cor rectum »
atque etiam testimonium aliorum qui eum doceant Deum quaerere.
« Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus Tua et sapientiae Tuae non est
numerus. Et laudare Te vult homo, aliqua portio creaturae Tuae, et homo circumferens
mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium quia
superbis resistis: et tamen laudare Te vult homo, aliqua portio creaturae Tuae. Tu
excitas, ut laudare Te delectet, quia fecisti nos ad Te, et inquietum est cor nostrum,
donec requiescat in Te »(14).
(14) Sanctus Augustinus, Confessiones, 1, 1, 1: CCL 27, (PL (PL 32, 659-661).

II. De viis, quibus ad Deum cognoscendum habetur accessus


31 Homo, ad Dei imaginem creatus et ad Deum cognoscendum et amandum vocatus,
cum Deum quaerit, quasdam detegit « vias » ut ad Dei accedat cognitionem. Illae
etiam « argumenta exsistentiae Dei » appellantur, non tamen eodem sensu quo
scientiae naturales quaerunt argumenta, sed quatenus « argumenta convergentia et
persuadentia » sunt quae ad veras certitudines pertingere sinunt.
Hae « viae » Deo appropinquandi initium a creatione sumunt: a mundo materiali et a
persona humana.

32 Mundus: Deus potest, ex motu et efficientia, ex contingentia, ex ordine et


pulchritudine mundi, ut origo et finis universi cognosci.
Sanctus Paulus de gentibus affirmat: « Quod noscibile est Dei, manifestum est in illis;
Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim Ipsius a creatura mundi per ea, quae facta
sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna Eius et virtus et divinitas » (Rm 1,19-20) (15).
Atque sanctus Augustinus dicit: « Interroga pulchritudinem terrae, interroga
pulchritudinem maris, interroga pulchritudinem dilatati et diffusi aeris, interroga
pulchritudinem coeli, (...) interroga ista. Respondent tibi omnia: Ecce vide, pulchra
sumus. Pulchritudo eorum, confessio eorum. Ista pulchra mutabilia quis fecit, nisi
incommutabilis Pulcher? »(16).
(15) cf. Ac 14,15-17 Ac 17,27-28 Sg 13,1-9
(16) Sanctus Augustinus, Sermo 241, 2: PL 38, 1134.

You might also like