Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 3

CAPUT SECUNDUM

DEUS HOMINI OCCURRIT

50 Homo naturali ratione Deum, ab Eius procedens operibus, cum certitudine


cognoscere potest. Sed alius habetur cognitionis ordo quem homo nequaquam suis
viribus attingere valet, scilicet ille Revelationis divinae(28). Deus, decisione prorsus
libera, Se revelat atque homini Se donat. Id Ipse facit Suum revelans mysterium, Suum
benevolum consilium quod omnino ab aeterno in Christo pro omnibus hominibus cepit.
Suum plene revelavit consilium Filium Suum dilectum, Dominum nostrum Iesum
Christum, necnon Spiritum Sanctum mittens.
(28) cf. Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3015

ARTICULUS 1: DE REVELATIONE DEI


I. Deus Suum revelat « benevolum consilium »
51 « Placuit Deo pro Sua bonitate et sapientia Seipsum revelare et notum facere
sacramentum voluntatis Suae, quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in
Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes efficiuntur
»(29).
(29) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 2: AAS 58 (1966) 818.

52 Deus, « lucem habitans inaccessibilem » (1Tm 6,16), vitam Suam divinam hominibus
a Se libere creatis communicare vult, ut eos in unico Filio Suo filios efficiat adoptivos (cf.
Ep 1,4-5) . Deus Seipsum revelans homines facere vult capaces Illi respondendi, Illum
cognoscendi Illumque amandi ultra totum id cuius capaces essent ex se ipsis.

53 Consilium divinum Revelationis in rem perducitur simul « gestis verbisque intrinsece


inter se connexis »(30) seseque mutuo elucidantibus. Id « paedagogiam divinam »
implicat peculiarem: Deus Se homini gradatim communicat, illum per temporis periodos
ad supernaturalem Revelationem praeparat accipiendam quam Deus de Se Ipso facit
quaeque in Persona et missione Verbi incarnati, Iesu Christi culmen attinget.
Sanctus Irenaeus Lugdunensis de hac paedagogia divina saepe loquitur sub imagine
mutuae inter Deum et hominem assuetudinis. « Verbum Dei (...) habitavit in homine et
Filius hominis factus est, ut assuesceret hominem percipere Deum et assuesceret Deum
in homine secundum placitum Patris »(31).
(30) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 2: AAS 58 (1966) 818.
(31) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 20, 2: SC 211,392 (PG 7, 944);
cf, exempli gratia, Ibid SC 3,17,1: SC 211,330 (PG 7, 929); Ibid SC 4,12,4: SC 100,518 (PG
7, 1006); Ibid SC 4,21,3: SC 100,684 (PG 7, 1046).

II. Revelationis periodi


Ab origine Deus Se praebet cognoscendum
54 « Deus, per Verbum omnia creans et conservans, in rebus creatis perenne Sui
testimonium hominibus praebet et, viam salutis supernae aperire intendens, insuper
protoparentibus inde ab initio Semetipsum manifestavit »(32). Ipse eos ad intimam cum
Semetipso invitavit communionem, splendentibus illos induens gratia atque iustitia.
(32) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 3: AAS 58 (1966) 818.

55 Haec Revelatio peccato nostrorum protoparentum interrupta non est. Deus enim «
post eorum (...) lapsum eos, Redemptione promissa, in spem salutis erexit et sine
intermissione generis humani curam egit, ut omnibus qui secundum patientiam boni
operis salutem quaerunt, vitam aeternam daret »(33).
« Et cum amicitiam Tuam, non oboediens amisisset, non eum dereliquisti in mortis
imperio. (...) Sed et Foedera pluries hominibus obtulisti »(34).
(33) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 3: AAS 58 (1966) 818.
(34) Prex eucharistica IV: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis
1970) p. 467.

Foedus cum Noe


56 Deus, unitate generis humani peccato comminuta, statim humanum intendit salvare
genus cum unaquaque ex eius partibus interveniens. Foedus cum Noe initum post
diluvium (cf. Gn 9,9) principium Oeconomiae divinae exprimit erga « nationes », id est,
erga homines « secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis » (Gn 10,5)
coniunctos (cf. Gn 10,20-31).

57 Hic ordo pluralitatis nationum, simul cosmicus, socialis et religiosus (cf. Ac 17,26-27),
destinatur ad generis humani lapsi limitandam superbiam, quod in sua perversitate
unanime (cf. Sg 10,5), per se ipsum ad modum Babelis suam efficere vellet unitatem (cf.
Gn 11,4-6). Sed, propter peccatum (cf. Rm 1,18-25), polytheismus, sicut etiam nationis
eiusque ducis idololatria huic provisoriae Oeconomiae indesinenter paganam minantur
perversionem.

58 Foedus cum Noe initum viget donec perdurant tempora nationum (cf. Lc 21,24),
usque ad universalem Evangelii proclamationem. Scriptura magnos quosdam «
nationum » veneratur homines, sicut « iustum Abel », regem et sacerdotem
Melchisedech (cf. Gn 14,18) , qui Christi est figura,37 vel iustos « Noe, Danel et Job » (Ez
14,14). Sic Scriptura exprimit quam sanctitatis altitudinem illi attingere possunt, qui
secundum Foedus initum cum Noe vivunt, exspectantes Christum, qui « filios Dei, qui
erant dispersi, congregaret in unum » (Jn 11,52).

Deus Abraham eligit


59 Ut humanum genus dispersum congregaret in unum, Deus Abram eligit, illum vocans:
« Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui » (Gn 12,1); eo consilio
ut illum faciat Abraham, id est, « patrem multarum gentium » (Gn 17,5): « Atque in te
benedicentur universae cognationes terrae! » (Gn 12,3) (cf. Ga 3,8).
60 Populus ab Abraham descendens depositarius erit Promissionis Patriarchis factae,
populus electionis (cf. Rm 11,28), vocatus ad parandam futuram congregationem
omnium filiorum Dei in Ecclesiae unitatem (cf. Jn 11,52 Jn 10,16); ille radix erit in quam
pagani inserentur credentes effecti (cf. Rm 11,17-18 Rm 11,24).

61 Patriarchae et Prophetae et alii magni Veteris Testamenti homines fuerunt eruntque


semper tamquam sancti in omnibus Ecclesiae traditionibus liturgicis veneratione culti.

You might also like