Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Lectionis

 Lectio Prima
( Bar 1, 15-22 )
Léctio libri Baruch prophétæ
Dómino Deo nostro iustítia, nobis autem confúsio faciéi nostræ, sicut est dies hæc,
omni Iuda et habitántibus in Ierúsalem, régibus nostris et princípibus nostris, et sacerdótibus
nostris et prophétis nostris et pátribus nostris.
Peccávimus ante Dóminum Deum nostrum, et non credídimus diffidéntes in eum; et
non fúimus subiectíbiles illi et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, ut ambularémus in
mandátis eius, quæ dedit nobis.
A die, qua edúxit patres nostros de terra Ægýpti, usque ad diem hanc, erámus
incredíbiles ad Dóminum Deum nostrum, et dissipáti recéssimus, ne audirémus vocem ipsíus;
et adhæsérunt nobis multa mala et maledictiónes, quæ constítuit Dóminus Móysi servo suo,
qui edúxit patres nostros de terra Ægýpti dare nobis terram fluéntem lac et mel, sicut hodiérna
die.
Et non audívimus vocem Dómini Dei nostri secúndum ómnia verba prophetárum,
quos misit ad nos, et abívimus unusquísque in sensum cordis nostri malígni, operári diis
aliénis, faciéntes mala ante óculos Dómini Dei nostri.
Verbum Dómini.

 Psalmus Responsorialis
( Ps 78, 1-2. 3-5. 8. 9 )
℟. (9b) Propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos.
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam,
polluérunt templum sanctum tuum,
posuérunt Ierúsalem in ruínas.
Dedérunt morticína servórum tuórum
escas volatílibus cæli,
carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
℟. Propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos.

Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam


in circúitu Ierúsalem, et non erat qui sepelíret.
Facti sumus oppróbrium vicínis nostris,
subsannátio et illúsio his qui in circúitu nostro sunt.
Usquequo, Dómine? Irascéris in finem?
Accendétur velut ignis zelus tuus?
℟. Propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos.

Ne memíneris iniquitátum patrum nostrórum,


cito antícipent nos misericórdiæ tuæ,
quia páuperes facti sumus nimis.
℟. Propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos.
Adiúva nos, Deus salutáris nostri,
propter glóriam nóminis tui, et líbera nos;
et propítius esto peccátis nostris
propter nomen tuum.
℟. Propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos.

 Alleluia
( Ps 94, 8ab )
℟. Allelúia, allelúia.

Hódie, nolíte obduráte corda vestra,


sed vocem Dómini audíte.
℟. Allelúia, allelúia.

 Evangélium
( Lc 10, 13-16 )
✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Dixit Iesus:
«Væ tibi, Córazin, væ tibi, Bethsáida, quia si in Tyro et Sidóne factæ fuíssent virtútes
quæ in vobis factæ sunt olim in cilício et cínere sedéntes pænitérent. Verúmtamen Tyro et
Sidóni remíssius erit in iudício quam vobis.
Et tu, Caphárnaum, numquid usque ad cælum exaltáberis? Usque ad ínfernum
demergéris.
Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit
eum qui me misit».
Verbum Dómini.

You might also like