Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Hinc ille commotus ut iniusta perferens et indigna praefecti custodiam protectoribus

mandaverat fidis. quo conperto Montius tunc quaestor acer quidem sed ad lenitatem
propensior, consulens in commune advocatos palatinarum primos scholarum adlocutus est
mollius docens nec decere haec fieri nec prodesse addensque vocis obiurgatorio sonu quod
si id placeret, post statuas Constantii deiectas super adimenda vita praefecto conveniet
securius cogitari.

Sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum inminuto rogati ad
nuptias ubi aurum dextris manibus cavatis offertur, inpigre vel usque Spoletium pergunt.
haec nobilium sunt instituta.

Denique Antiochensis ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi ideo efferatus, quod ei
celebrari vilitatem intempestivam urgenti, cum inpenderet inopia, gravius rationabili
responderunt; et perissent ad unum ni comes orientis tunc Honoratus fixa constantia
restitisset.

Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in conplicandis negotiis artifex
dirus, unde ei Catenae inditum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat
adhuc defensantem ad sortem periculorum communium traxit. et instabat ut eum quoque
cum tribunis et aliis pluribus ad comitatum imperatoris vinctum perduceret: quo percitus
ille exitio urgente abrupto ferro eundem adoritur Paulum. et quia languente dextera,
letaliter ferire non potuit, iam districtum mucronem in proprium latus inpegit. hocque
deformi genere mortis excessit e vita iustissimus rector ausus miserabiles casus levare
multorum.

Hinc ille commotus ut iniusta perferens et indigna praefecti custodiam protectoribus


mandaverat fidis. quo conperto Montius tunc quaestor acer quidem sed ad lenitatem
propensior, consulens in commune advocatos palatinarum primos scholarum adlocutus est
mollius docens nec decere haec fieri nec prodesse addensque vocis obiurgatorio sonu quod
si id placeret, post statuas Constantii deiectas super adimenda vita praefecto conveniet
securius cogitari.

Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo se metui putet? Coluntur tamen
simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum
intellegitur quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, tum
exsulantem se intellexisse quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris
gratiam referre posset.

Quare talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est sed
potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum
patriae inferentem sequi; quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an aliquando futurum
sit. Mihi autem non minori curae est, qualis res publica post mortem meam futura, quam
qualis hodie sit.

Et quoniam inedia gravi adflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare,
valido muro firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus distribui militibus omne latus
Isauriae defendentibus adsueti. circumstetere igitur hoc munimentum per triduum et
trinoctium et cum neque adclivitas ipsa sine discrimine adiri letali, nec cuniculis quicquam
geri posset, nec procederet ullum obsidionale commentum, maesti excedunt postrema vi
subigente maiora viribus adgressuri.

Latius iam disseminata licentia onerosus bonis omnibus Caesar nullum post haec adhibens
modum orientis latera cuncta vexabat nec honoratis parcens nec urbium primatibus nec
plebeiis.

Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio ad discrimen trusus est ultimum. ire
enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui
coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret atque
monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.

Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione
magis animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset
habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex
se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur ut facile earum sensus
appareat. Quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter
natos et parentes, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest; deinde cum similis
sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus cuius cum moribus et natura congruamus,
quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.
Haec dum oriens diu perferret, caeli reserato tepore Constantius consulatu suo septies et
Caesaris ter egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres
Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines
limitibus terrae Gallorum.

Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio ad discrimen trusus est ultimum. ire
enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui
coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret atque
monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.

Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia
quaedam (sed nihil est quod illi non persequantur argutiis): partim fugiendas esse nimias
amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse sibi
suarum cuique rerum, alienis nimis implicari molestum esse; commodissimum esse quam
laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas, cum velis, vel remittas; caput
enim esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit animus, si tamquam
parturiat unus pro pluribus.

Ergo ego senator inimicus, si ita vultis, homini, amicus esse, sicut semper fui, rei publicae
debeo. Quid? si ipsas inimicitias, depono rei publicae causa, quis me tandem iure
reprehendet, praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque factorum exempla
semper ex summorum hominum consiliis atque factis mihi censuerim petenda.

Ideoque fertur neminem aliquando ob haec vel similia poenae addictum oblato de more
elogio revocari iussisse, quod inexorabiles quoque principes factitarunt. et exitiale hoc
vitium, quod in aliis non numquam intepescit, in illo aetatis progressu effervescebat,
obstinatum eius propositum accendente adulatorum cohorte.

Illud autem non dubitatur quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium Roma,
ingenuos advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi,
humanitatis multiformibus officiis retentabant.

Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio
spoliari, itineribus interiectis permutatione iumentorum emensis venit Petobionem
oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente
apparuit comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus milites
ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat imperator certus nec praemiis nec
miseratione ulla posse deflecti.

Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere,
moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis difficile dictu est; quid
homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus,
quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum
senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano,
sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos
videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.

Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione
magis animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset
habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex
se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur ut facile earum sensus
appareat. Quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter
natos et parentes, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest; deinde cum similis
sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus cuius cum moribus et natura congruamus,
quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.

You might also like