BMV Reginae

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 7

Die 31 Maji

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS


REGINÆ
Duplex II classis

Omnia de Communi festorum Beatæ Mariæ Virginis, præter ea quæ hic ha-
bentur propria.
In I Vesperis Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Capit. Eccli. 24, 5 et 7 Spirítui Sancto,

E go ex ore Altíssimi prodívi, primo-


génita ante omnem creatúram; ego
in altíssimis habitávi, et thronus meus
Tribus honor unus.
Amen.

in colúmna nubis. V. Salve, Regína midericórdiæ (T. P. al-


leluia).
Prima stropha sequentis hymni dicitur R. Ex qua natus es Christus, Rex noster
flexis genibus. (T. P. alleluia).

Hymnus Ad Magnif. Ant. Beáta quæ credidísti,

A ve maris stella,
Dei Mater alma,
Atque semper Virgo,
* quæ dicta sunt tibi a Dómino : cum
Christo regnas in ætérnum (T. P. alle-
luia).
Felix cæli porta.
Sumens illud Ave In II Vesperis
Gabriélis ore, V. María Virgo cælos ascéndit (T. P. al-
Funda nos in pace, leluia).
Mutans Hevæ nomen. R. Cum Christo regnat in ætérnum
Solve vincla reis, (T. P. alleluia).
Profer lumen cæcis,
Mala nostra pelle, Ad Magnif. Ant. Beáta Mater * et
Bona cuncta posce. intácta Virgo María, gloriósa Regína
Monstra te esse matrem, mundi, intercéde pro nobis ad Dómi-
Sumat per te preces, num (T. P. alleluia).
Qui pro nobis natus,
Tulit esse tuus. Oratio
Virgo singuláris,
Inter omnes mitis, C oncéde nobis, quǽsumus, Dómine:
ut, qui solemnitátem beatæ Maríæ
Vírginis Regínæ nostræ celebrámus;
Nos culpis solútos
Mites fac et castos. eius muníti præsídio, pacem in
Vitam præsta puram, præsénti et glóriam in futúro cónsequi
mereámur. Per Dóminum nostrum.
Iter para tutum,
Ut vidéntes Iesum, Completorium de Dominica
Semper collætémur.
Ad Matutinum et in omni terra steti: et in omni pópulo,
et in omni gente primátum hábui: et
Invit. Christum Regem, qui suam ómnium excelléntium et humílium
coronávit Matrem, * Veníte, adorémus corda virtúte calcávi: et in his ómnibus
(T. P. alleluia). réquiem quæsívi, et in hereditáte
Ps. 94 Veníte, exsultémus Dómini morábor.

Hymnus R. Beáta es, María, quæ credidísti

R erum suprémo in vértice Dómino: perfécta sunt in te quæ dicta


Regína, Virgo, sísteris, sunt tibi. * Ecce exaltáta es super choros
Angelórum ad cæléstia regna (T. P. alle-
Exuberánter ómnium
luia). V. Ave Maria, gratia plena, Domi-
Ditáta pulchritúdine.
nus tecum. R. Ecce exaltata es super
Princeps opus formósior choros Angelorum ad cælestia regna
Verbo creánti prǽnites, (T. P. alleluia).
Prædestináta Fílium,
Qui prótulit te, gígnere. Lectio ii Eccli. 24, 14-16
Ut Christus alta ab árbore
Rex purpurátus sánguine,
Sic passiónis párticeps,
A b inítio, et ante sǽcula creáta sum,
et usque ad futurum sǽculum non
désinam, et in habitatióne sancta coram
Tu Mater es vivéntium. ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta
Tantis decóra láudibus, sum, et in civitáte sanctificáta simíliter
Ad nos ovántes réspice, requiévi, et in Ierúsalem potéstas mea.
Tibíque sume grátulans Et radicávi in pópulo honorificáto, et in
parte Dei mei heréditas illíus, et in ple-
Quod fúndimus præcónium.
nitúdine sanctórum deténtio mea.
Iesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine, R. Regálem dignitátem Vírginis Maríæ
Cum Patre et almo Spíritu recolámus. * Quia cum Christo regnat
In sempitérna sǽcula. in ætérnum (T. P. alleluia). V. Glóriam
Amen. Regínæ nostræ celebrémus. R. Quia
cum Christo regnat in ætérnum (T. P.
In I Nocturno alleluia).
Psalmi cum Antiphonibus ut in Communi
festorum B. M. V. Lectio iii Eccli. 24, 24-30

V. Salve, Regína misericórdiæ (T. P. al-


leluia).
E go mater pulchræ dilectiónis, et ti-
móris, et agnitiónis, et sanctæ spei.
In me grátia omnis viæ et veritátis: in
R. Ex qua natus est Christus, Rex no- me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte
ster (T. P. alleluia). ad me, omnes qui concupíscitis me, et a
generatiónibus meis implémini; Spíri-
De libro Ecclesiástici tus enim meus super mel dulcis, et
Lectio i Eccli. 24, 5-11, 31 heréditas mea super mel et favum. Me-

E go ex ore Altíssimi prodívi, primo-


genita ante omnem creatúram: Ego
feci in cælis ut orirétur lumen inde-
mória mea in generatiónes sæculórum.
Qui edunt me, adhuc esúrient, et qui bi-
bunt me, adhuc sítient. Qui audit me
fíciens, et sicut nébula texi omnem ter- non confundétur, et qui operántur in
ram: Ego in altíssimis habitávi et thro- me non peccábunt: qui elúcidant me,
nus meus in colúmna nubis. Gyrum vitam ætérnam habébunt.
cæli circuívi sola, et profúndum abyssi
penetrávi, in fluctibus maris ambulávi, R. Elégit eam Deus, et præelégit eam; *
Corónam glóriæ pósuit super caput eius concípies et páries Deum páriter et
(T. P. alleluia). V. Et in tabernáculo suo hóminem (T. P. alleluia).
habitáre fecit eam. R. Corónam glóriæ
pósuit super caput eius (T. P. alleluia). Lectio v
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui
Sancto. R. Corónam glóriæ pósuit super
caput eius (T. P. alleluia).
M agnus Athanásius perspícue dixit:
Maríam non modo Deíparam, sed
étiam Regínam et Dóminam próprie
veréque censéri, quandóquidem Chri-
In II Nocturno stus ex ipsa matre Vírgine natus, Deus
et Dominus idémque Rex máneat. De
Psalmi cum Antiphonibus ut in Communi hac ígitur Regína dictum illud Psal-
festorum B. M. V. mógraphi interpretátur: Adstitit Regína
a dextris tuis in vestítu deauráto. Non
V. Stabat iuxta crucem Iesu Mater eius ergo solum cæli, sed et cælórum Regína
(T. P. alleluia). recte dicitur María, útpote mater Regis
R. In passióne sócia, totíus mundi Angelórum, Regísque cælórum et amíca
Regína (T. P. alleluia). et sponsa. A te vero, augustíssima
Regína, eadémque fidíssima Mater
Sermo sancti Petri Canísii Presbýteri María, quam sine fructu pie nullus im-
De Maria Deipara Virgine incomparabili, plórat, et cui mortáles omnes benefició-
lib. 15, c. 13 rum memória sempitérna devíncti sunt,
Lectio iv étiam atque étiam reverénter oro et ób-

C ur beatíssimam Vírginem Maríam secro, ut hoc qualecúmque observántiæ


Regínæ nómine, Damascénum, erga te meæ testimónium ratum et gra-
Athanásium aliósque secúti, non com- tum habére velis, utque obláti múneris
pellémus, cuius et pater David rex íncli- exiguitátem studiósa offeréntis vo-
tus, et fílius Rex regum Dominúsque luntáte metíri ac tuo præpoténti Fílio
dominántium sine fine ímperans, lau- comprobáre dignéris.
dem in Scriptúris præstantíssimam te-
nent? Regína est ínsuper, si cum illis R. Ecce pósitus est hic in ruínam et re-
conferátur, quibus, véluti régibus, surrectiónem multórum, * Et tuam ip-
cæléste regnum cum Christo, Rege síus ánimam pertransíbit gládius (T. P.
summo, cóntigit, útpote illíus coherédi- alleluia). V. Ave, Christi Mater, pas-
bus, et in eódem véluti throno, ut siónis sócia, totíus mundi Regína. R. Et
Scriptúra lóquitur, cum illo collocátis. tuam ipsíus ánimam pertransíbit
Regína est étiam nulli electórum gládius (T. P. alleluia).
secúnda, sed simul Angelis et homíni-
bus tanto præláta dígnius, quo nihil illa Ex Lítteris Encýclicis Pii Papæ XII
sublímius ac sánctius esse potest, quæ Encyclica "Ad cæli Regínam",
sola cum Deo Patre Fílium habet com- diei 11 Octobris 1954
múnem, et quæ supra se Deum et Chri- Lectio vi
stum tantum, infra se vero réliqua videt
omnia. E Christiánæ vetustátis monumén-
tis, e litúrgicis précibus, ex índito
christiáno pópulo religiónis sensu, ex
R. Súscipe verbum, Virgo María, quod opéribus arte conféctis, úndique
tibi a Dómino transmíssum est: * Ecce collégimus voces quæ ásserunt Deípa-
concípies et páries Deum páriter et ram Vírginem regáli dignitáte præstáre;
hóminem (T. P. alleluia). V. Et Regína ratiónes étiam, quas sancta theología ex
vocáberis super omnes gentes. R. Ecce divínæ fídei thesáuro deducéndo
ástruit, eándem veritátem prorsus con- de domo David, et nomen Vírginis
firmáre argúimus. Tot ex allátis testi- María. Et réliqua.
móniis quasi latíssime résonans
concéntus effícitur, qui extóllit régii ho- Homilía sancti Bonaventúræ Epíscopi
nóris præcélsum fastígium Dei ho- Sermo de regia dignitate
minúmque Matris, cui cuncta creáta Beatæ Mariæ Virginis
subsunt, quæ est: "exaltáta super cho-
ros Angelórum ad cæléstia regna". Cum B eáta María Virgo, summi Regis ma-
ter est per generósam concep-
tiónem, secúndum quod dícitur in
vero, matúro ponderatóque consílio,
persuásum Nobis habeámus magna verbo sibi dicto ab Angelo: Ecce inquit,
oritúra esse Ecclésiæ emoluménta, si concípies et páries fílium; et póstea: Da-
quasi in suo candelábro rutilántior bit ei Dóminus sedem David patris eius,
lucérna pósita, illa sólide probaáa véri- et regnábit in domo Iacob in ætérnum,
tas maniféstior ómnibus refúlgeat, Apo- et regni eius non erit finis. Ac si apérte
stólica Nostra Potestáte decérnimus et dicat: Concípies et páries fílium Regem,
institúimus festum Maríæ Regínæ, in regáli sólio æternáliter residéntem,
quod toto terrárum orbe quotánnis die ac per hoc tamquam Mater Regis re-
trigésimo primo mensis Maii est ce- gnábis, et ut Regína in regáli sólio re-
lebrándum. sidébis. Si enim decet filium honórem
matri dare, decet ut ei commúnicet
R. Signum magnum appáruit in cælo: thronum regálem; unde Virgo María,
* Múlier amícta sole, et luna sub pédi- quia concépit eum, qui habet in fémore
bus eius, et in cápite eius coróna scriptum: Rex regum et Dóminus do-
stellárum duódecim (T. P. alleluia). V. minántium, statim ex quo concépit
Cuius Fílius regnat in ætérnum. R. Fílium Dei, Regína fuit, non solum
Múlier amícta sole, et luna sub pédibus terræ, sed étiam cæli, quod designátum
eius, et in cápite eius coróna stellárum est in Apocalýpsi ubi dícitur: Signum
duódecim (T. P. alleluia). V. Glória Pa- magnum appáruit in cælo: múlier
tri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. amícta sole, et luna sub pédibus eius, et
Múlier amícta sole, et luna sub pédibus in cápite eius coróna stellárum duóde-
eius, et in cápite eius coróna stellárum cim.
duódecim (T. P. alleluia).
R. Ecce Virgo concípiet et páriet Fílium,
In III Nocturno * Et vocábitur nomen eius Admirábilis,
Deus, Fortis (T. P. alleluia). V. Super só-
Psalmi cum Antiphonibus ut in Communi lium David et super regnum eius
festorum B. M. V. sedébit in ætérnum. R. Et vocábitur no-
men eius Admirábilis, Deus, Fortis (T.
V. Beátam me dicent omnes genera- P. alleluia).
tiónes (T. P. alleluia). Lectio viii
R. Quia fecit mihi magna qui potens est
(T. P. alleluia). M aría Regína est præclaríssima qu-
antum ad glóriam, quod bene
desígnat Prophéta in psalmo qui spe-
Léctio sancti Evangélii ciáliter est de Christo et Vírgine María,
secúndum Lucam ubi primo dícitur de Christo: Sedes tua,
Lectio vii Luc. 1, 26-33 Deus, in sǽculum sǽculi, et paulo post

I n illo témpore: Missus est Angelus


Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ,
cui nomen Názareth, ad Vírginem de-
de Vírgine: Adstitit regína a dextris tuis,
hoc est in potióribus bonis, quod qui-
dem dictum est quantum ad glóriam
sponsátam viro, cui nomen erat Ioseph mentis. Séquitur: In vestítu deauráto,
in quo exprímitur vestítus gloriósæ im- in altíssimis habitávi, et thronus meus
mortalitátis, quem décuit habére Vírgi- in colúmna nubis.
nem in sua Assumptióne. Absit enim ut
vestiméntum illud quo opértus est Chri- Hymnus
stus, quod étiam fuit perfécte sancti- gloriósa vírginum,
ficátum in terra per Verbum in-
carnátum, fiat cibus vérmium. Sicut
O Sublímis inter sídera,
Qui te creávit, párvulum
décuit Christum dare grátiam Matri Lacténte nutris úbere
suæ pleníssimam in sua Conceptióne, Quod Heva tristis ábstulit,
sic décuit tribúere pleníssimam glóriam Tu reddis almo gérmine:
in ipsíus Matris Assumptióne. Et ídeo Intrent ut astra flébiles,
tenéndum est quod Virgo, gloriósa in Cæli reclúdis cárdines.
ánima et córpore, sédeat iuxta Fílium. Tu Regis alti iánua
Et aula lucis fúlgida:
R. Exaltáta es, sancta Dei Génetrix, Vitam datam per Vírginem,
* Super choros Angelórum ad cæléstia Gentes redémptæ, pláudite.
regna (T. P. alleluia). V. Intercéde pro Iesu tibi sit glória,
nobis ad Dóminum Iesum Christum. R. Qui natus es de Vírgine,
Super choros Angelórum ad cæléstia re- Cum Patre, et almo Spiritu,
gna (T. P. alleluia). V. Glória Patri, et In sempitérna sǽcula.
Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Super cho- Amen.
ros Angelórum ad cæléstia regna (T. P.
alleluia). V. María Virgo cælos ascéndit (T. P. al-
Lectio ix leluia).

M aría Regína est et dispensátrix


grátiæ, quod designátum fuit in
libro Esther, ubi dícitur: Parvus fons
R. Cum Christo regnat in ætérnum
(T. P. alleluia).

qui crevit in flúvium, et in lucem et so- Ad Bened. Ant. Regína mundi digní-
lem convérsus est. Virgo Maria sub fi- ssima, * María, Virgo perpétua, in-
gura Esther comparátur diffusióni fon- tercéde pro nostra pace et salúte, quæ
tis et lúminis, propter diffusiónem genuísti Christum Dóminum, Salvató-
grátiæ quantum ad dúplicem usum, ac- rem ómnium (T. P. alleluia).
tiónis licet et contemplatiónis. Grátia
enim Dei, quæ est medicatíva géneris Oratio
humáni, per ipsam ad nos descéndit qu-
asi per aquædúctum, quia ad ipsam Vír-
ginem pértinet dispensátio grátiæ non
C oncéde nobis, quǽsumus, Dómine:
ut, qui solemnitátem beatæ Maríæ
Vírginis Regínæ nostræ celebrámus;
per modum princípii, sed per modum eius muníti præsídio, pacem in
mériti. Mérito ígitur Virgo María est ex- præsénti et glóriam in futúro cónsequi
cellentíssima Regína in comparatiónem mereámur. Per Dóminum nostrum.
ad plebem, cum ímpetrat véniam, súpe-
rat pugnam, et distríbuit grátiam, et Et fit commemoratio S. Petronillæ Virg.:
consequénter perdúcit ad glóriam.
Te Deum laudámus. Ant. Símile est regnum cælórum *
hómini negotiatóri quærénti bonas
Ad Laudes margarítas: invénta una pretiósa, dedit
ómnia sua, et comparávit eam (T. P. al-
Capit. Eccli. 24, 5 et 7 leluia).

E go ex ore Altíssimi prodívi, primo-


génita ante omnem creatúram; ego
V. Diffúsa est grátia in lábiis tuis (T. P. Tempore paschali
alleluia).
R. Proptérea benedíxit te Deus in R.br. Stabat iuxta crucem Iesu Mater
ætérnum (T. P. alleluia). eius, * Allelúia, allelúia. Stabat. V. In
passióne sócia, totíus mundi Regína.
Oratio Allelúia, allelúia. Glória Patri. Stabat.

E xáudi nos, Deus, salutáris noster:


ut, sicut de beátæ Petroníllæ Vírgi-
nis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ
V. Beátam me dicent omnes genera-
tiónes, allelúia.
devotiónis erudiámur afféctu. R. Quia fecit mihi magna qui potens est,
Per Dóminum nostrum. allelúia.
Ad Horas Psalmi de Dominica, ad Primam Extra tempus paschale
tamen ut in Festis.
Ad Primam in Responsorio brevi: V. Qui R.br. Stabat iuxta crucem Iesu *
natus es de María Vírgine. Mater eius. Stabat. V. In passióne sócia,
totíus mundi Regína. Mater eius. Glória
Ad Tertiam Patri. Stabat.
Capit. Ego ex ore, ut ad Laudes. V. Beátam me dicent omnes genera-
tiónes.
Tempore paschali R. Quia fecit mihi magna qui potens est.
R.br. Salve, Regína misericórdiæ, *
Allelúia, allelúia. Salve. V. Ex qua natus Ad Nonam
est Christus, Rex noster. Allelúia,
allelúia. Glória Patri. Salve. Capit. Col 3, 24

V. Stabat iuxta crucem Iesu Mater eius,


Q ui audit me, non confundétur, et qui
operántur in me, non peccábunt:
qui elúcidant me, vitam ætérnam
allelúia.
habébunt.
R. In passione socia, totius mundi
Regína, allelúia.
Tempore paschali
Extra tempus paschale R.br. Beátam me dicent omnes
generatiónes, * Allelúia, allelúia.
R.br. Salve, * Regína misericórdiæ. Beátam. V. Quia fecit mihi magna qui
Salve. V. Ex qua natus est Christus, Rex potens est. Allelúia, allelúia. Glória
noster. Regína misericórdiæ. Glória Patri. Beátam.
Patri. Salve.
V. María Virgo cælos ascéndit, allelúia.
V. Stabat iuxta crucem Iesu Mater eius. R. Cum Christo regnat in ætérnum,
R. In passione socia, totius mundi allelúia.
Regína.
Extra tempus paschale
Ad Sextam
R.br. Beátam me dicent * Omnes
Capit. Eccli. 24, 9-11 generatiónes. Beátam. V. Quia fecit
mihi magna qui potens est. Omnes
I n omni terra steti et in omni pópulo,
et in omni gente primátum hábui, et
generatiónes. Glória Patri. Beátam.
ómnium excelléntium et humílium
V. María Virgo cælos ascéndit.
corda virtúte calcávi.
R. Cum Christo regnat in ætérnum.
In II Vesperis

Omnia ut ad I Vesperas supra notatur.


Et fit Commemoratio S. Angelæ Mericiæ,
Virginis.

Completorium de Dominica

You might also like