Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 2

[1] In supreme dignitatis specula superni dispositione consilii constituti, ad universas fidelium regiones

nostre vigilantie creditas, tanquam pastor universalis gregis dominici, aciem apostolice considerationis
extendimus, ad earum profectum, quantum nobis ex alto permittitur, intendentes; sed ad id precipue
nostra versatur intencio et affectus aspirat, ut ubicunque terrarum ipsorum fidelium scienciarum fructus
continuum auctore Domino suscipiat incrementum.

[2] Igitur, considerantes fidei puritatem et devotionem eximiam quas civitas Pisana ad nos et apostolicam
sedem gerere noscitur et quod illas ad Sacrosanctam Romanam Ecclesiam, matrem cunctorum fidelium et
magistram, eo amplius debeat augmentare quo per nos et sedem ipsam se prospexerit gratiis apostolicis
specialius honorari;

[3] pensantes quoque quietem et pacem, victualium et hospiciorum insignium fertilitatem et alias
commoditates plurimas quas civitas ipsa tam per mare quam per terram studentibus opportunas habere
dinoscitur, ferventi non immerito desiderio ducimur quod ipsa civitas, quam divina bonitas tot gratiarum
dotibus insignivit, scienciarum etiam fiat fecunda muneribus, ut viros producat consilii maturitate
conspicuos, virtutum redimitos ornatibus ac diversarum Facultatum dogmatibus eruditos, sitque ibi fons
scienciarum irriguus, de cuius plenitudine auriant universi litteralibus cupientes imbui documentis.

[4] Ad hunc itaque universalem profectum non solum incolarum civitatis ipsius et circumposite regionis, sed
etiam aliorum qui, preter hos, de diversis mundi partibus confluent ad eandem, studio paterne solicitudinis
hanelantes et dilectorum filiorum Communis et Populi dicte civitatis devotis in hac parte supplicationibus
inclinati, auctoritate apostolica presentium tenore statuimus et etiam ordinamus ut in civitate ipsa de
cetero sit Studium generale illudque perpetuis futuris temporibus in ea vigeat in Sacra pagina, Iure
canonico et civili et in Medicina et qualibet alia licita Facultate, ac docentes et studentes ibidem omnibus
privilegiis libertatibus et immunitatibus, concessis doctoribus legentibus et scolaribus in Studiis generalibus
commorantibus, gaudeant et utantur.

[5] Volumus tamen quod ad docendum et regendum in ipso Studio doctores qui in Bononiensi vel Parisiensi
aut aliis famosis generalibus Studiis honorem doctoratus vel magistratus receperint et alias experti et
ydonei in novitate huiusmodi Studii assumantur, ita quod civitas ipsa tanto insignita honore dotibus fulgeat
honori correspondentibus memorato.

[6] Insuper civitatem et Studium prefata ob profectus publicos quos exinde provenire speramus amplioribus
honoribus prosequi intendentes, auctoritate ordinamus eadem ut, si qui processu temporis in eodem
Studio fuerint qui, sciencie Facultatis in qua studuerint bravium assecuti, sibi docendi licenciam ut alios
erudire valeant petierint impertiri, possint examinari diligenter ibidem et in eisdem Facultatibus titulo
doctoratus seu magisterii decorari.

[7] Auctoritate apostolica statuentes ut, quotiens aliqui in aliqua vel aliquibus Facultatum ipsarum in eodem
Studio fuerint doctorandi, presententur archiepiscopo pisano qui pro tempore fuerit vel ei sufficienti tamen
et ydoneo quem ad hoc idem archiepiscopus duxerit deputandum vel, Ecclesia Pisana pastore carente,
vicario dilectorum filiorum Capituli ipsius Ecclesie qui erit pro tempore, qui, omnibus doctoribus seu
magistris Facultatis seu Facultatum in qua vel quibus examinatio fuerit facienda in Studio ipso actu
regentibus presentibus convocatis, eos, gratis pure et libere ac omni dolo fraude et difficultate cessantibus,
de sciencia, facundia, modo legendi et aliis, que in promovendis ad doctoratus seu magistratus honorem et
officium requiruntur, examinare studeant diligenter. Et illos quos ydoneos reppererit, petito secrete pure et
bona fide eorundem doctorum et magistrorum consilio – quod utique consilium in ipsorum consulentium
dispendium vel iacturam sub debito iuramenti super hoc prestandi tam ab archiepiscopo et deputando ab
eo ac vicario et singulis doctoribus et magistris huiusmodi revelari quomodolibet districtius prohibemus –,
approbet et admittat eisque petitam licenciam largiatur, alios minus ydoneos, postpositis gratia odio vel
favore, nullatenus admittendo; super quibus archiepiscopi et deputandi ab eo ut premittitur ac vicarii
predictorum consciencias oneramus.
[8] Volentes ut illi qui in prefato Studio doctorati seu magistrati fuerint in eo et aliis generalibus Studiis
regendi et docendi absque approbatione alia liberam habeant facultatem.

[9] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum statutorum, ordinationum, voluntatum et
prohibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

[10] Datum apud Villamnovam Avinionensis diocesis, III Nonas Septembris, pontificatus nostri anno
secundo

You might also like