Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 5

Paphius quin etiam et Cornelius senatores, ambo venenorum

artibus pravis se polluisse confessi, eodem pronuntiante


Maximino sunt interfecti. pari sorte etiam procurator monetae
extinctus est. Sericum enim et Asbolium supra dictos, quoniam
cum hortaretur passim nominare, quos vellent, adiecta religione
firmarat, nullum igni vel ferro se puniri iussurum, plumbi validis
ictibus interemit. et post hoe flammis Campensem aruspicem
dedit, in negotio eius nullo sacramento constrictus.

Post haec indumentum regale quaerebatur et ministris fucandae


purpurae tortis confessisque pectoralem tuniculam sine manicis
textam, Maras nomine quidam inductus est ut appellant Christiani
diaconus, cuius prolatae litterae scriptae Graeco sermone ad Tyrii
textrini praepositum celerari speciem perurgebant quam autem
non indicabant denique etiam idem ad usque discrimen vitae
vexatus nihil fateri conpulsus est.

Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad


diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam
eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est
qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola
memoriam usurpet, quos numquam viderit? quis autem est, qui
Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit?
Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho
et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis alienos
animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec
civitas oderit.

Orientis vero limes in longum protentus et rectum ab Euphratis


fluminis ripis ad usque supercilia porrigitur Nili, laeva Saracenis
conterminans gentibus, dextra pelagi fragoribus patens, quam
plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum,
cum post Alexandri Macedonis obitum successorio iure teneret
regna Persidis, efficaciae inpetrabilis rex, ut indicat
cognomentum.
Dum apud Persas, ut supra narravimus, perfidia regis motus
agitat insperatos, et in eois tractibus bella rediviva consurgunt,
anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens
per urbem aeternam urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis
ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge
silentium! ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis
generalibus nocitura quam delictis.

Quam ob rem circumspecta cautela observatum est deinceps et


cum edita montium petere coeperint grassatores, loci iniquitati
milites cedunt. ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod
contingit adsidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi
tela, quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium
trucidantur.

Isdem diebus Apollinaris Domitiani gener, paulo ante agens palatii


Caesaris curam, ad Mesopotamiam missus a socero per militares
numeros immodice scrutabatur, an quaedam altiora meditantis
iam Galli secreta susceperint scripta, qui conpertis Antiochiae
gestis per minorem Armeniam lapsus Constantinopolim petit
exindeque per protectores retractus artissime tenebatur.

Iamque lituis cladium concrepantibus internarum non celate ut


antea turbidum saeviebat ingenium a veri consideratione
detortum et nullo inpositorum vel conpositorum fidem sollemniter
inquirente nec discernente a societate noxiorum insontes velut
exturbatum e iudiciis fas omne discessit, et causarum legitima
silente defensione carnifex rapinarum sequester et obductio
capitum et bonorum ubique multatio versabatur per orientales
provincias, quas recensere puto nunc oportunum absque
Mesopotamia digesta, cum bella Parthica dicerentur, et Aegypto,
quam necessario aliud reieci ad tempus.

Illud autem non dubitatur quod cum esset aliquando virtutum


omnium domicilium Roma, ingenuos advenas plerique nobilium,
ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis
multiformibus officiis retentabant.
Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio
tali. Chilo ex vicario et coniux eius Maxima nomine, questi apud
Olybrium ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis
petitam adseverantes inpetrarunt ut hi, quos suspectati sunt, ilico
rapti conpingerentur in vincula, organarius Sericus et Asbolius
palaestrita et aruspex Campensis.

Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum,


haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem
et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia
remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem
comitatem facilitatemque proclivior.

Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri negotium


est actitatum, cuius hunc novimus esse textum. cum Africam pro
consule regeret Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex
horreis Romano populo destinatis frumentum dedit, pauloque
postea cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit
mora.

Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia,


placuisse opinor mirabilia quaedam (sed nihil est quod illi non
persequantur argutiis): partim fugiendas esse nimias amicitias,
ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque
esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis implicari molestum
esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere
amicitiae, quas vel adducas, cum velis, vel remittas; caput enim
esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit animus,
si tamquam parturiat unus pro pluribus.

Et quoniam apud eos ut in capite mundi morborum acerbitates


celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio
medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale nequi
amicum perferentem similia videat, additumque est cautionibus
paucis remedium aliud satis validum, ut famulos percontatum
missos quem ad modum valeant noti hac aegritudine colligati,
non ante recipiant domum quam lavacro purgaverint corpus. ita
etiam alienis oculis visa metuitur labes.
Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intellegi maxime potest,
quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa
natura, ita contracta res est et adducta in angustum ut omnis
caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.

Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad


amicum amicissimus scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus,
quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior;
nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria
excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper
avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad
socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur,
respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam
legens te ipse cognosces.

Et quia Montius inter dilancinantium manus spiritum efflaturus


Epigonum et Eusebium nec professionem nec dignitatem
ostendens aliquotiens increpabat, qui sint hi magna quaerebatur
industria, et nequid intepesceret, Epigonus e Lycia philosophus
ducitur et Eusebius ab Emissa Pittacas cognomento, concitatus
orator, cum quaestor non hos sed tribunos fabricarum
insimulasset promittentes armorum si novas res agitari
conperissent.

Inter has ruinarum varietates a Nisibi quam tuebatur accitus


Vrsicinus, cui nos obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum,
dispicere litis exitialis certamina cogebatur abnuens et reclamans,
adulatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque
semper et militum ductor sed forensibus iurgiis longe discretus,
qui metu sui discriminis anxius cum accusatores quaesitoresque
subditivos sibi consociatos ex isdem foveis cerneret emergentes,
quae clam palamve agitabantur, occultis Constantium litteris
edocebat inplorans subsidia, quorum metu tumor notissimus
Caesaris exhalaret.

Mensarum enim voragines et varias voluptatum inlecebras, ne


longius progrediar, praetermitto illuc transiturus quod quidam per
ampla spatia urbis subversasque silices sine periculi metu
properantes equos velut publicos signatis quod dicitur calceis
agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios globos post
terga trahentes ne Sannione quidem, ut ait comicus, domi relicto.
quos imitatae matronae complures opertis capitibus et basternis
per latera civitatis cuncta discurrunt.

Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de


amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam,
disputabunt. Nam quis est, pro deorum fidem atque hominum!
qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur,
circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia
vivere? Haec enim est tyrannorum vita nimirum, in qua nulla
fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse
fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus
amicitiae.

You might also like