Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 4

SOLLEMNITAS

NATIVITATIS DOMINI

2023

Ad praesepe properemus (Pójdźmy wszyscy do stajenki)


Ad praesepe properemus,
Iesum, Virginem laudemus!
Salutemus Nat(um) Infantem
Et Mariam, eius Matrem!
Salve in praesepi site,
Confitemur Deum in te
Qui hac nocte nobis natus
Uti homo sit salvatus
Salve Iesu adamate
Patriarchis expectate
A Prophetis praenuntiate
Populis desiderate!

Alma nox (Cicha noc)


Alma nox, tacita nox
Omnium silet vox
Sola Virgo nunc beatum
Ulnis fovet dulcem Natum
Pax tibi, Puer, pax!
Alma nox, tacita nix!
O Iesu, tua vox
Amorem nobis explanat
Nos redemptos esse clamat
In tuo natali
Festinarunt ad Bethlehem (Przybieżeli do Betlejem)
Festinarunt ad Bethlehem pastores,
exsultantes Nat(o) in lyra cantores.
Gloria in excelsis, gloria in excelsis,
atque pax in terris.
Inclinati salutabant humiles,
prompto corde Deum natum alacres.
Gloria in excelsis, gloria in excelsis,
atque pax in terris.
Mira Dei annuntiabant caelites,
numquam talia audire mortales.
Gloria in excelsis, gloria in excelsis,
atque pax in terris.
Mirabantur evolantes cantores,
cogitabant, quid hoc esset, pastores.
Gloria in excelsis, gloria in excelsis,
atque pax in terris.

Adeste fideles (Przybądźcie wierni)


Adeste fideles, laeti, triumphantes,
venite, venite in Betlehem:
natum videte Regem Angelorum!
Ref. Venite, adoremus, venite, adoremus, venite adoremus Dominum.
Deum de deo, lumen de lumine
Parturit virgo mater
Deum verum genitum non factum (Ref.)
En, grege relicto, humiles ad cunas
vocati pastores adproperant.
Et nos ovanti gradu festinemus. (Ref.)
Stella duce, Magi Christum adorantes,
Aurum, thus, et myrrham dant munera.
Jesu infanti corda praebeamus
Aeterni Parentis splendorem aeternum
velatum sub carne videbimus:
Deum infantem, pannis involutum. (Ref.)
Pro nobis egenum et foeno cubantem
Piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem quis non redamaret? (Ref.)
Silentio noctis (Wśród nocnej ciszy)
Silentio noctis sonus spargitur:
Pastores state: Deus nascitur!
Iter cito preparate
Ad Bethlehem properate
Cum muneribus.
Inventus Infans in praesepio
Secunda signa dat(a) ab angelo.
Deum nat(um) adoravere
Salutando clamavere
Pleni gaudio.
Redemptor salve, diu cupite,
Tot longos annos desiderate!
Te prophetae atque reges
Exspectabant, at te praebes
Nobis omnibus

Hodie Bethlehem (Dzisiaj w Betlejem)


Hodie Bethlehem, hodie Bethlehem
Gaudio personat
Maria Virgo, Maria Virgo
Mundo Natum donat.
Christus est natus, homo levatus
Angeli cantant, Reges salutant
Pastoresque ovant, pectora adorant,
Mira, mira, nuntiantur
Maria Virgo, Maria Virgo
Natum amplexatur
Et Ioseph sanctus, et Ioseph sanctus,
Illum admiratur
Christus est natus, homo levatus
Angeli cantant, Reges salutant
Pastoresque ovant, pectora adorant,
Mira, mira, nuntiantur
NATIVITAS DOMINI (Lc 2, 1-19).
Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto,
ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est
praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in
suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth
in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset
de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi,
uxore praegnante.
Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et
peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit
eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes
vigilias noctis supra gregem suum. Et angelus Domini stetit iuxta illos,
et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit
illis angelus: „Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium
magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui
est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis
infantem pannis involutum et positum in praesepio”.
Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis
laudantium Deum et dicentium: „Gloria in altissimis Deo, et super
terram pax in hominibus bonae voluntatis”. Et factum est, ut
discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem:
„Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum
est, quod Dominus ostendit nobis”. Et venerunt festinantes et
invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de
puero hoc. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant
a pastoribus ad ipsos.
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde
suo.

You might also like