Download as txt, pdf, or txt
Download as txt, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Oracion de San Benito en latin

Crux sacra sit mihi lux /


non draco sit mihi dux /
vade retro satana /
numquam suade mihi vana /
sunt mala quae libas /
ipse venena bibas

Adeste Fidelis

Adeste Fideles laeti triumphantes, Venite, venite in Bethlehem.


Natum videte, Regem Angelorum;
Venite adoremus, venite adoremus, venite adoremus
Dominum!

SANCTUS

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.


Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

VENI, CREATOR SPIRITUS

Veni, Creator Spiritu


mentes tuorum visita,
imple superna Gratia,
quae tu creasti, pectora.

Qui diceris Paraclitus


Donum Dei altissimi
Fons vivus, ignis, caritas
Et spiritalis unctio

Tu septiformis munere
Dexterae Dei tu digitus
Tu rite promissum Patris
Sermóne ditans guttura

Accende lumen sensibus


Infunde amórem córdibus
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti

Hostem repellas longius


Pacemque dones protinus
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium

Per te sciamus da Patrem


Noscamus atque Filium
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore

Amen
Veni, veni, Emmanuel

Veni, veni, Emmanuel


Captivum solve Israel
Qui gemit in exsilio
Privatus Dei Filio

Gaude! Gaude! Emmanuel


Nascetur pro te Israel!

Veni, O Sapientia
Quae hic disponis omnia
Veni, viam prudentiae
Ut doceas et gloriae

Gaude! Gaude! Emmanuel


Nascetur pro te Israel!

Veni, veni O Oriens


Solare nos adveniens
Noctis depelle nebulas
Dirasque mortis tenebras

Gaude! Gaude! Emmanuel


Nascetur pro te Israel!

Veni, Clavis Davidica


Regna reclude caelica
Fac iter tutum superum
Et claude vias inferum

Gaude! Gaude! Emmanuel


Nascetur pro te Israel!

Veni, veni, Adonai


Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice
In maiestate gloriae

Gaude! Gaude! Emmanuel


Nascetur pro te Israel!

You might also like