Quid Sit Natura

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 7

TRACTATUS T E R T I U S .

DE MUNDO PROUT OBDtKATUR IN FINEM.

In primo tractatu inquisitio fuit de mundo quoad causam


efficientem, in altero, de mundo quoacl causam materialem et
formalem ; restât investigandum de eodem mundo prout
in finem ordinatur. Mundus vero prout agit et movetur in
flnem vocatur natura. De natura igitur erit prœsens tractatus.
Circa na'-uram vero quseri potest quid sit, quomodo regatur, ad
quid sit.

QIL2ESTI0 PKIMA.

Quid sit n a t u r a .

Exordimur a naturœ notione; Est autem natura principium


motus et quietis ; unde nécessitas disserendi do motu. Demum
quia res ex suis oppositis dignoscitur, qusedam adjicientur de
arte et violentia, qua) naturse opponuntur.

ARTIGULUS PRIMUS.

DE NATURJE NOTIONE (I).

I. — Multiplex acccptio vocalmli. In primseva acceptione


et ex nominis etymologia, natura sumitur pro generatione
(1). Gonsuli possunt A R I S T O T E L E S , I I Phys, c. I , et V. Metaphys, c. I V »
D . T H O M A S , Comm. in prœfatos Aristotclis Hbros ; I . P . Q. 29, a. I a d 4 ;
IX ;
I I I . P. Q . I I , a. I ; J O A N N E S A S . T H O M A , Phil NaU Q . TOLETUS,
SYLV. MAURUS, CONIMBRICENSES, GOUDIN, MAILHAT, et scholastic gene-
ratim, in suis Physicis. P. GREDT, t, I., ed. tertia.
ART. I. DE NATURE NOTIONE. 25î>
viventium, quœ nativitas vel pullulatio nuncupatur, u t d i c a -
tur natura quasi nascitura. Secundo, deductum est hoc vocabu-
lum ad significandum ip um principium talis originis, et, quia
prin;ipium in rébus viventibus est intrinsecum, ulterius
derivatuin est ad significandum quodlibet principium intrinse-
cum motus. Hoc autem principium vel forma est vel materia :
unde quandoque natura dicitur forma quandoque materia (1).
Porro generationis terminus est compositum, seu essentia
speciei ; hinc est quod essentia et natura promiscue usurpen-
tur, ea tamen ratione ut essentia potius innuat ordinem ad-
esse, tanquam ejus potentia ; natura vero ad operationem,
tanquam ejus radicale principium. Tertio sensu, accipitur na-
tura prout dividitur in naturantem et naturatam. Natura porro
naturans est ipse Deus, quatenus est primum et universale
principium rerum, ipsas regens et gubernans et una cum ipsis
ad operationem concurrens (2). Natura naturata innuit subs-
tantiam creatam, prout est principium operationum quas ul-
tro elicit ; vel etiam désignât complexum omnium causarum
secundarum,quatenus vim habent sub ordinario Dei influxu
determinatos effectus producendi. Quarto,etspecialitei\sutni-
tur pro principio agente ex necessitate, ad differentiam causas'
libérée, quse operatur prout vult. Quinto,pro ingenio, indolo
aut temperamento ; quo sensu dicitur aliquis natura p r o -
clivis ad iram. Sexto, et specialissime, accipitur pro princi-
pio substantiali interno et innato motus et quietis.

II. — Quid sit n a t u r a l e . Ex notione naturae colligitur quid


sit" naturale ; communiter definitur : Id quod est secundum
exigentias, vires, ordinem, et finem naturae.
Secundum exigentias, quidquid nempe conceptus rei expos-
cit ad naturam pertinet et naturale dicitur. — Et vires, id
omne ad quod res propriis viribus pertingere valet n a t u r a m
comitatur et naturale dici potest. Et ordinem, nam, si quid
invenitur prseter universalem ordinem servatum in rébus, mi-
raculosum est. — Et finem. Unumquodque enim ex proprio
fine specificatur ; unde quod est secundum proprium finem
ad quem natura propria operatione tendit et fertur, naturale
dicendum est.
( 1 ) . III. P . Q. 2 , a. 1.
(2). « Omnino ratura nulla est quse non aut ipse Deus sit aut ab ipso-
facta sit. » S. A U G U S T I N U S , Contra Julian., lib. I, c. v n i , n. 3 6 .
256 PHILOSOPHIA NATURALIS, I. P. TRACT. III. Q. I.
Consequenter supemaiurale est quod exigentias, vires, 0 1 -
dinem et finem totius naturae creatae excedit (1).
Prœternaturale dicitur quod, licet non sit supra totam natu-
ram creatam, fit tamen praeter modum alicujus naturae.

I I I . — Quid naturali opponatur. Opponitur naturali


1° miraculosum, vel supemaiurale, qua ratione nec resurrectio
nec visio beatifica dici possunt naturales ; 2" çiolentum, unde
quod lapis sursu m feratur nalurale non est Japidi; 3° fortuitum
et casuale ; 4° liberurn ; agens enim naturale dicitur quod ex
nécessita te determinatur ad unum, liberurn vero quod est ad
plura indifferens ; 5° artificielle, sic figura bovis est naturalis,
forma vero domus arlificialis ; 6° acquisitum, unde ideae nostrae
non sunt nobis naturales, seu inditse ; 7° metaphysicum : com-
positum enim naturale dicimus quod constat materia et forma,
compositum vero metaphysicum quod ex essentia et esse
coalescit.

IV. — Definitio naturœ. Prout in prœscnti usurpatur,


natura définira potest, ex Àristotele : Principium et causa motus
et quietis ejus in quo est primo per se et non per accidens (2).
Dicitur simul 1° principium et causa, duplici ratione : primo
quidem, ut innuatur in aliquibus naturam esse principium
passivum, in aliis vero activum, quod per causam designatur ;
secundo, ut ostendatur naturam esse non quodvis principium,
sed primum et radicale et positivum. Ad hoc vero significan-
dum non sufficit ponere : causa, quia haec etiam convenit po-
tentise motivae, quse est accidens et principium proximum ;
nec sufficit dicere : principium solum, quia id competit etiam
privationi. Quo ergo clarius appareat naturam esse primam
radicem et originem motus, et in ipsum influere vere, positive
ac physice, conjunguntur hsec duo vocabula : principium et
causa.
2° Motus, scilicet cujuscumque mutationis physicœ quae
sensibus deprehendi potest. Motus ille triplex distinguitur :
motus alterationis in qualitatibus ; motus augmenti et decre-
menti in quantitate ; motus localis, quo aliquid fertur de spa-
(1). D e notione Supcrnaturalis cf. A. M E R C I E B . 0 . P., Revue Thomiste,
1902 e t 1903.
(2). Phys. lib. II, cap. I.
A R T . T. DE NATUR/E WOTIONE. 257

tïo in spatium. 3° Quictis.Non sumitur hic quies pro carentia


motus, sed pro adeptione termini, seu pro perseverantia in
statu convenienti per motum acquisito. Sensus autem non est
naturam esse semper et in omnibus simul principium motus et
quietis, sed in aliquibus esse principium motus, in aliis quietis,
in aliis utriusque : in viventibus, v. g., principium motus tan-
tum, quia si cessât motus, desinit vita ; in levibus autem et
gravibus principium motus simul et quietis : naturale enim
est ut corpus petat centrum, e t , u t , a d e p t o centro, quiescat.
— 4° Ejus in quo est, nempe illud principium débet esse
internum et innatum enti quod movetur aut quiescit ; unde
hœc verba ponuntur ad excludendum principia extrinseca
motus, ut artem et violentiam. 5" Primo, ut innuatur naturam
non esse principium secundarium et instrumentale, sed radi-
cale et substantiale. 6° Per se et non per accidens, u t excludan-
tur ea quao possunt esse quidem a principio intrinseco, sed
conjunguntur ei per accidens ; .sicut cum medicus curât seip-
sum, sanatio provenit a principio intrinseco, sed per accidens
conjuncto, accedit enim eum qui sanatur esse medicum ; nec
medicus seipsum curât ut medicum, sed ut infirmum ; unde
talis sanatio non dicitur esse a natura, sed ab arte. Ita com-
muniter «cholastici.

V. — Quibus conreniat ratio n a t n r œ . Imprimis forma h a -


bet rationem naturae. Nam forma est principium motus, v. g.,
motus nutritionis, augmenti, in viventibus ; motus vero at-
tractionis, etc., in mineralibus. Notandum est formam esse
principium eorum motuum qui subjectum perficiunt, non vero
principium corruptionis,nec alterationumcorruptivarum sub-
jecti in quo est ; nihil enim ad sui corruptioncm tendit.
Materia etiam habet rationem naturœ, quia per sui trans-
muta tionem vere est principium motus et quietis, et est prima
et radicalis ratio reddens totum substantiale aptum moveri
motibus generationis, alterationis, etc.
Totum compositum sumptum pro supposito seu persona,
non habet rationem naturœ, quia sic est potius principiatum
quam principium, et distinguitur realiter a natura, ut dicemus
in Metaphysica. Compositum vero sumptum pro essentia, seu
specie, dici aliquatenus potest natura, quia est principium
substantiale et radicale suorum motuum ; cum tamen prœsup-
HUQON-PHILOS. NAT. I. F. — 1 7 .
258 PHILOSOPHIA NATURALIS, I. P. TRACT. III. Q. I.
ponat alias naturas scipsa priorcs, ncmpe materiam et formant
non est simpliciter natura.
Anima rationalis secundum gradum vegctativum et scnsi-
tivum est natura, sicut alise formée sensibiles, et principium
motuum qui sensibus apprehenduntur. Quid vero dicendum
do anima ut rationali ? Etiam hoc modo est natura : nam for-
ma constituliva et specificativa hominis est ipsa anima in-
tcllectiva. Sed homo est ens naturale. Ergo anima u t intellcc-
tiva est natura. Imo anima separata naturœ rationem retincfc
propter connaturalitatem ad operandum in corpore et secun-
dum sensuum dispositiones.
Angeli et Deus rationem naturse habent, si sumatur natura
sensu communi pro quidditate seu essentia ; nullatcnus vero
eo sensu speciali quo in prsesenti accipitur. Natura enim,
prout in Physica usurpatur, est principium motus sensibilis,
seu motus divisibilis et imperfecti. At hujusmodi motus Deo
nullatenus adscribi potest. Angeli etiam perfectissimas eli-
ciunt operationes, nec motui physico et sensibili subjiciun-
tur(i).

VI. — Qiucdam n a t u r œ proprietates. Celeberrima sunt


veterum effata circa naturam universalem ; nonnulla hic
afferimus : Natura non facit saltus, sed ab imperfectioribus
ascendit ad superiora, ea quidem ratione ut supremum inferioris
attingat infimum superioris. Sic supremum plantœ attingit
infimum animalis ; supremum autem in sensibus, scilicet sesti-
mativa, attingit aliquatenus infimum intellectus, scilicet ratio-
cinium ; videmus enim in animalibus perfectioribus quamdam
imitationem judicii et ratiocinii.
— Natura nihil facit frustra, nec facit per plura quae per pau-
ciora fieri possunL Natura est amans unitatis ; facit ut multa
actibnes reducantur ad unam potentiam, multae vero potentise
ad unam essentiam.
Natura facit ut ea quae divisa sunt in inferioribus sint unita
in superioribus. Sic ea quae sunt divisa in mineralibus sunt ma-
gis unita in plantis ; nam in mineralibus terminus operationis
extra principium operans exit ; in plantis vero terminus re-
manet in ipso agente. Major adhuc viget unitas in viventibus
sensitivis quam in vegetalibus : terminus quippe operationis
(1). E x JoAffNE A S. TUOMÀ, I. P. PhiL Nat., Q. I X .
ART. I. — D E NATURSE NOTIONE. 259

végétal'vse remanet quidem in eodem subjecto, sed non in


eadem facultate : v. g. terminus nutritionis est in toto sub-
jecto, non vero in facultate nutr'tiva ; terminus e contra ope>-
ralionis sensitivae est in eodem subjecto et in eadem facultate :
terminus visionis, v. g. est in potentia visiva. Perfectior est
unitas in sensu interno quam externo, nam sensus communis
se solo attingit quinque sensuum extêrnorum objecta.Perfectior
in intellectu quam in s-msibus, nam intellectus se solo et unica
idea cognoscit quidquid sen us externi et sensus interni simul
sumpti et per multas species apprehendunt. Superius, scilicet
in angolo, major adhuc unitas : angélus enim unica idea intel-
ligît multa quse in nobis per multas species reprsesentantur.
E t quo superlores sunt angeli eo pauciores et univcrsaliores
suscipiunt ideas. Tandem in Deo, aucto e naturse, summa est
unitas: nam existentia, essentia, facultas, operatio, id:a, sunt
unum et idem.
Natura non déficit in necessariis, nec excedit in super/luis ;
attamen agit ad opulentiam non ad paupertatem.
— Natiira intendit perfectiora ; unde quanto aliqua sunt magis
perfecta, tanto in majori excessu sunt creata a Deo (1). Etenim
natura débet intendere et consequi id quod est finis reationis.
Sed finis creationis est perfectio universi. Ergooportet ut per-
fectiora in natura sint producta in majori excessu. In corpori-
bus quidem hic excessus in magnitudine attend tur ; unde cor-
pora perfectiora excedunt alia secundum magnitudinem quass
incomparabiliter ; in substantiis vero spiritualibus, in quibui-
deest magnitudo, consideratur excessus secundum multitudi-
nem. Unde oportet ut substantise immateriales excédant
secundum multitudinem substantias materiales quasi incom-
parabiliter.
Prsedictum effatum intelligitur de partibus prsecipuis crea-
tionis, seu de gradibus entis, qui sunt esse in corporibus,
vivere in plantis,seraJ&re in animalibus, ratiocinari in homine,
intelligere in angelis ; et de entibus per se intentis nempe de
speciebus aut de individuis quse speciei sequivalent, ratione
suse nobilitatis. Individua vero corruptibilia non intenduntur
per se a natura, sed solum propter conservationem speciei.
Itaque speciebus plantarum excedi congruit species corpo-
rum ; speciebus autem animalium excedi species plantarum.
(1). I. P . Q. 50, a. 3.
2i30 PHILOSOPHÏA NATURALIS, I. P. TRACT. III. Q. T.
Quia vero homo est in gradu altiori, et quia quodlibct indivi-
duum humanum est per se intentum et aequivalet uni speciei,
convenit u t numerus hominum aliquando saltem excédât nu-
merum specierum animalium. Tandem numerus angelorum
excedere débet numerum hominum quasi incomparabiliter.
Praefatum axioma experientia et scientia comprobatur
Nam corporum simplicium species sunt circiter 70, corporum
vero compositorum circiter 300, dum plantarum species sunt
12000, vel juxta quosdam scientificos, circiter 20000 ; anima-
lium autem species sunt 400000, imo, ut nonnulli autumant,
circiter 700000. Hominum autem numerus cœteras species
incomparabiliter excedit.
— Natura semper facit melius quoad potest. « Dicendum quod
natura non facit semper quod melius est habito respectu ad
partem, sed habito respectu ad totum ; alias totum corpus ho-
minis faceret oculum vel cor ; hoc enim unicuique partium me-
lius esset, sed non toti. Similiter, licet melius esse alicui rei
quod in altiori ordine poneretur, non tamen esset melius uni-
verso, quod imperfectum remaneret, si omnes creaturae unius
ordinis essenl(l). »

(t). S . T H O M A S . QQ Dispp. de Potentia, q. 3 , a. 6 , ad 26

You might also like