Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 2

Scylla (Nisi filia)

Scylla (Graece Σκύλλα) in mythologia Graeca fuit filia


regis Megarensium, Nisi, quae amore infelici hostis
Minois perdita, et patrem et patriam prodidit. Secuit
enim in capite patris crinem purpureum, pignus salutis
a deis datum.

Fabula
Minos, rex Cretensium Megaram exercitu obsedit.
Quem e summis moenibus aspiciens, Scylla nefasto et
infelici amore exarsit. Mox patriam hosti amato tradere
decrevit atque patre Niso dormiente crinem purpureum
furtim secuit qui regi, velut pignus fatale salutis et
victoriae, inter capillos alioqui canos creverat : nam
vates saepe cecinerant, quamdiu crinis purpureus
salvus in capite regis remaneret, tamdiu Megaram
invictam salvamque fore. Quo reciso Nisus victus et
urbs capta est. Cum vero matrimonium Scylla velut
pretium proditionis regem Cretensem rogaret, Minos
victor parricidam aspernatus est : nonnulli auctores
narrant respondisse Cretam, sanctissimam terram, tam
nefandum monstrum suscipere non posse atque
puellam in litore reliquisse, quae postea natando navem Scylla crinem purpureum in capite patris
consecuta puppem adprehendit ; alii contra Scyllam dormientis secans, in editione Metamorphoseon
navem quidem conscendisse sed postquam solvissent, Ovidii (1806) delineata.
Minoem ligatam virginem suspendisse e puppi navis,
paene submersam atque ita per maria secum traxisse.
Constat certe tunc temporis in cirim[1] a deis mutatam esse. Quare mythographi contendunt hanc avem sic
nominatam quod nomen ciris e verbo Graeco κείρω (latine secare) originem duxisset (quod alioqui valde
dubium est). Nec tamen poenam effugit : nam Iuppiter patrem Nisum in haliaeetum vertisse dicitur ut filiam
per aerem persequi posset atque trucidare conaretur, ultionis aeternae cupidus ob parricidium. Ita aeterna
fuga damnata est Scylla.

Alii putabant promuntorium Scyllaeum in Argolide nomen ab ea duxisse quia ibi sepulta esset[2]

In litteris
Totum poema epicum, Ciris inscriptum et Vergilio adolescenti olim attributum, 541 hexametris hanc
fabulam explicuit, quae etiam clarissima metamorphosis apud Ovidium fuit.

De alia Scylla
Nonnulli poetae hanc Scyllam cum alia Scylla[3] confuderunt, quae in monstrum marinum mutata est atque
nautas in freto Siculo vorabat et in Odyssea comites Ulixis vexavit[4].

Fontes
Aeschylus, Choephoroe 612-622
Apollodori bibliotheca III.15.8
Ciris (poema ex Appendice Vergiliana, Vergilio adolescenti attributum a Suetonio et
grammaticis Servio Donatoque).
Hyginus, Fabulae 198.
Ovidius, libro octavo Metamorphoseon 1-151
Pausanias libro primo Graeciae descriptionis XIX.1 et libro secundo XXXIV.7
Propertius libro tertio Elegiarum carmine XIX : 21-28.
Vergilius, libro primo Georgicon, 404-409.

Nexus externi
Hederich, Benjamin: "Scylla" (http://www.zeno.org/nid/20002835258) - apud: Gründliches
mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770, col. 2180-2181

Notae
1. Nonnulli (ut apparet ex Hygino) cirim piscem esse voluerunt : de quo vide etiam Ciris versus
484-486.
2. Strabo, Geographica VIII.6.13. Pausanias II.34.7
3. e.g. Vergilius, Bucolica VI.74-77. Propertius IV,4 : 39-40. Irene Peirano, "Mutati artus: Scylla,
Philomela and the End of Silenus' Song in Virgil "Eclogue" 6 (https://www.jstor.org/stable/206
16671)", The Classical Quarterly, 2009ː 187-195
4. Ciris, versus 54-91.

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Scylla_(Nisi_filia)&oldid=3834010"

You might also like