Latijnse Gebeden

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 2

Lauda Jerusalem

Lauda Jerusalem Dominum!


Lauda Deum tuum Sion!
Hosanna, hosanna,
hosanna Filio David!

Regina Caeli
Regína caeli, laetáre, allelúia,
quia quem meruísti portáre, allelúia,
resurréxit sicut dixit, allelúia;
ora pro nobis Deum, allelúia.
Gaude et laetáre, Virgo María, allelúia.
Quia surréxit Dóminus vere, allelúia.

Orémus:
Deus qui per resurrectiónem Fílii tui,
Dómini nostri Iesu Christi,
mundum laetificáre dignátus es,
praesta, quaésumus,
ut per eius Genetrícem Vírginem Maríam
perpétuae capiámus gaúdia vitae.
Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.

Salve regina
Salve, Regina, Mater misericordiae,
vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules filii Evae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.

Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos


misericordes oculos ad nos converte;
et Iesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.

Tantum ergo
Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui,
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui,
Præstet fides suppelementum
Sensuum defectui.
Genitori, genitoque
Laus et jubil atio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio,
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.

V. Panem de caelo praestitisti eis. (T.P. Alleluia)


R. Omne delectamentum in se habentem. (T.P. Alleluia)

Oremus:
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, passionis tuae memoriam reliquisti: tribue,
quaesumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae
fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

You might also like