Cours Latin 4

You might also like

Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad diligendum, quippe cum propter

virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis
est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos
numquam viderit? quis autem est, qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium
non oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab
altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus, alterum propter
crudelitatem semper haec civitas oderit.

Quam ob rem circumspecta cautela observatum est deinceps et cum edita montium petere
coeperint grassatores, loci iniquitati milites cedunt. ubi autem in planitie potuerint reperiri,
quod contingit adsidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela, quae vehunt bina
vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur.

Horum adventum praedocti speculationibus fidis rectores militum tessera data sollemni
armatos omnes celeri eduxere procursu et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius
undarum magnitudo murorum adluit turres, in speciem locavere pugnandi. neque tamen
exiluit quisquam nec permissus est congredi. formidabatur enim flagrans vesania manus et
superior numero et ruitura sine respectu salutis in ferrum.

Et quoniam mirari posse quosdam peregrinos existimo haec lecturos forsitan, si contigerit,
quamobrem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae gererentur, nihil praeter
seditiones narratur et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam
nusquam a veritate sponte propria digressurus.

Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione magis
animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura.
Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita
amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur ut facile earum sensus appareat. Quod in
homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentes, quae
dirimi nisi detestabili scelere non potest; deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem
nacti sumus cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod
probitatis et virtutis perspicere videamur.

Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. nam ex hoc quoque sexu
peremptae sunt originis altae conplures, adulteriorum flagitiis obnoxiae vel stuprorum. inter
quas notiores fuere Claritas et Flaviana, quarum altera cum duceretur ad mortem,
indumento, quo vestita erat, abrepto, ne velemen quidem secreto membrorum sufficiens
retinere permissa est. ideoque carnifex nefas admisisse convictus inmane, vivus exustus
est.

Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu
nec ratione habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum fidem atque hominum!
qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis
atque in omnium rerum abundantia vivere? Haec enim est tyrannorum vita nimirum, in qua
nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper
suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.

Batnae municipium in Anthemusia conditum Macedonum manu priscorum ab Euphrate


flumine brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis, ubi annua sollemnitate
prope Septembris initium mensis ad nundinas magna promiscuae fortunae convenit
multitudo ad commercanda quae Indi mittunt et Seres aliaque plurima vehi terra marique
consueta.
Denique Antiochensis ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi ideo efferatus, quod ei
celebrari vilitatem intempestivam urgenti, cum inpenderet inopia, gravius rationabili
responderunt; et perissent ad unum ni comes orientis tunc Honoratus fixa constantia
restitisset.

Intellectum est enim mihi quidem in multis, et maxime in me ipso, sed paulo ante in omnibus,
cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim
offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis vel doloribus vel
suspicionibus anteferre. Ille quidem fructum omnis ante actae vitae hodierno die maximum
cepit, cum summo consensu senatus, tum iudicio tuo gravissimo et maximo. Ex quo profecto
intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria.

Ego vero sic intellego, Patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis
perpetuae pacis habere oportere rationem. Nam quis hoc non sentit omnia alia esse nobis
vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli?

Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais,
sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam cum
utroque vestrum loquar, sic habetote.

Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione magis
animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura.
Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita
amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur ut facile earum sensus appareat. Quod in
homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentes, quae
dirimi nisi detestabili scelere non potest; deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem
nacti sumus cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod
probitatis et virtutis perspicere videamur.

Vita est illis semper in fuga uxoresque mercenariae conductae ad tempus ex pacto atque, ut
sit species matrimonii, dotis nomine futura coniunx hastam et tabernaculum offert marito,
post statum diem si id elegerit discessura, et incredibile est quo ardore apud eos in venerem
uterque solvitur sexus.

Atque, ut Tullius ait, ut etiam ferae fame monitae plerumque ad eum locum ubi aliquando
pastae sunt revertuntur, ita homines instar turbinis degressi montibus impeditis et arduis loca
petivere mari confinia, per quae viis latebrosis sese convallibusque occultantes cum
appeterent noctes luna etiam tum cornuta ideoque nondum solido splendore fulgente
nauticos observabant quos cum in somnum sentirent effusos per ancoralia, quadrupedo
gradu repentes seseque suspensis passibus iniectantes in scaphas eisdem sensim nihil
opinantibus adsistebant et incendente aviditate saevitiam ne cedentium quidem ulli
parcendo obtruncatis omnibus merces opimas velut viles nullis repugnantibus avertebant.
haecque non diu sunt perpetrata.

You might also like